12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

460

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

tui episcopatus qui scimus Nos aperteque simul dicimus quanta bona

et emolumenta utilitates et fructus adtulerit primum nativae dioecesi

tuae Clevelandensi, ubi octo annos Auxiliarem egisti, dein archidioecesi

Philadelphiensi Latinorum quam tu — alacriter ingressus vestigiis ipsius

Sancti Ioannis Neumann — iam decimus eiusdem carissimi gregis pa­

stor tanta sollertia septendecim annos gubernas.

Plures quidem partes sunt ac rationes multiplicis laudabilisque na­

vitatis tuae episcopalis quam ut hic vel breviter perstringantur. Decet

tamen et perplacet sane Nobis praedicare ingens in primis opus istud

aedificandarum passim apteque administrandarum tum paroeciarum tum

potissimum, inquimus, scholarum Catholicarum altioris etiam gradus.

Nec minore laudatione dignam esse arbitramur evangelicam tum cura­

tionem iuvenum et egenorum inermium et aegrorum per valde efficacia

omne genus instituta. Exploratissima ceterum sunt ea quae intra Con­

ferentiam Episcopalem Americae Septentrionalis praeses peregeras quae­

que tot iam annos consultor in Apostolicae Sedis officiis ac peritus so­

dalis apud plurima alibi consilia etiamnunc scienter agere pergis.

Talibus, utcumque est, modis praeclaris prima quinque lustra episco­

patus tui, Venerabilis Frater Noster, insigniter complevisti de quorum

cursu effectu ac proventu laetissimo tibi ex imo pectore gratulamur ap­

propinquante faustissimo eius anniversario die. Una autem cum fra­

terna hac gratulatione vota exoptantes facimus ut Deus ipse bonorum

pastorum princeps et custos maximam tibi iucunditatem tribuat in fe­

stiva ista episcopatus tui sollemnitate meritamque etiam consolationem

ex demissa recordatione fruttuosissimi curriculi vitae tuae in vinea Do­

mini ac ministerio Ecclesiae ipsius in terris. Cupimus interea ut ce­

lebratio exspectatae huius metae viginti quinque annorum episcopalis

dignitatis et muneris tibi deinceps fiat valido adiumento nec non inci­

tamento ad sacrum opus adeo laudabiliter coeptum pro aeterna hominum

Salute nihilo minus constanter feliciterque prosequendum. Hoc tandem

precamur tibi et ominamur dum Apostolicam Benedictionem sensuum

Nostrorum certissimam testem ac donorum caelestium auspicem aman­

tissime tibi, Venerabilis Frater Noster, Episcopis Auxiliaribus tuis om­

nibusque episcopali tuae commendatos gubernationi dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die xxv Iulii mensis, anno mcmlxxviii, Pon­

tificatus Nostri sexto decimo.

PAULUS PP. VI

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!