12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

678 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

DE CONCLAVI AD ELIGENDUM

SUMMUM CATHOLICAE ECCLESIAE PONTIFICEM

Postridie obitum Pauli Pp. VI, die 7 m. Augusti a. 1978, primus

coetus seu Congregatio « praevia » habita est in Apostolicis Aedibus

Vaticanis, praesentibus Em.mis Patribus Carolo Confalonieri, Sacri

Collegii Decano ; Ioanne Villot, Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario ;

aliquibus — quindecim fere — Cardinalibus in urbe Roma adstantibus.

Qua in Congregatione, meriti honores defuncto Summo Pontifici tri­

buendi iustaque funebria et exsequiae statuta sunt.

Primam, cotidie, praeter dies dominicos et festos, aliae secutae sunt

Congregationes generales, in quibus, iureiurando a Cardinalibus deinceps

praestito, Constitutio Apostolica Pauli VI Romano Pontifici eligendo

per partes lecta est omniaque ad Conclave quod pertinerent disposita

et decreta. Peculiares in primis Commissiones nominatae sunt, ad nor­

mam eiusdem Constitutionis. Videlicet :

1) Commissio ad eos designandos, quibus facultas fieret in Conclave

ingrediendi, ut vel certa quaedam ministeria exsequerentur, vel Patribus

Cardinalibus, ob gravem infirmitatem subsidio egentibus assisterent;

ad diligenter praeterea inquirendum de qualitatibus, ad illa ministeria

exsequenda necessariis, eorum qui ad Conclave admissi essent. Huius­

modi Commissioni praepositi sunt Em.mi Cardinales Franciscus Carpino,

Aegydius Vagnozzi, Paulus Bertoli;

2) Commissio ad omnia instruenda quae ad Conclavis apparationem

et clausuram spectarent, ad cellarumque Cardinalium collocationem ;

eidem praepositi sunt Em.mi Cardinales Ioannes los. Carberry, Iosephus

Höffner, Sergius Guerri.

Praeterea, sorte lecti sunt Patres Cardinales, qui, primis tribus

diebus, S.R.E. Camerario in Conclavi adessent, cum ipso Congregatio­

nem « peculiarem » constituentes, quorum nomina sunt : Antonius Sa­

niore, e Cardinalibus episcopalis Ordinis; Narcissus Jubany Arnau, ex

Ordine presbyterorum; Silvius Oddi, e diaconorum.

In generali Congregatione IX, die 18 m. Augusti habita, dies 25 eiusdem

mensis statutus est, ut Missa celebraretur pro eligendo Summo Pontifice

atque in Conclave ingressus fieret. De mandato autem Sacri Cardinalium

Collegii, hanc Magister Caeremoniarum Pontificalium praescriptionem seu

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!