12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

450 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

gnata ac sigillo impressa. Has vero Litteras Apostolicas nunc et in posterum

ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Iulii, anno

Domini millesimo nongentesimo duodeoctogesimo, Pontificatus Nostri

sexto decimo.

® Ioannes Card. Villot © Sebastianus Card. Raggio

Secretarius Status S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Loco® Plumbi

In Secret. Status tab. n. 852514.

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Ioannes De Riccardis, Proton. Apost. s. n.

VI

BERNARDINOPOLITANAE

Quibusdam detractis territoriis a dioecesi Sancti Didaci, dioecesis Bernar-

dinopolitana in Foederatis Americae Septentrionalis Civitatibus conditur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Apostolici officii perquam diligenter exsequendi sollicitudo id quando­

que requirit, ut ex Ecclesiis alias Ecclesias deducamus et constituamus,

a proprio Episcopo gubernandas. Libenter igitur precibus accedentes

Venerabilis Fratris Leonis T. Maher, Episcopi Sancti Didaci, qui, ex

sententia quoque Conferentiae Episcopalis Foederatarum Americae Sep­

tentrionalis Civitatum, petiit, ut, sua dioecesi dismembrata, aliam con-

deremus, Nos, auditis antea Venerabili Fratre Ioanne Jadot, Archiepi­

scopo titulo Zuritano atque in iisdem Civitatibus Delegato Apostolico,

atque Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus Sacrae Con­

gregationi pro Episcopis praepositis, sequentia decernimus. A dioecesi

Sancti Didaci territorium separamus Comitatus vulgo nuncupati San

Bernardino et Riverside eoque novam constituimus dioecesim Bernardi-

nopolitanam appellandam iisdemque limitandam finibus ac Comitatus,

quos diximus, terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedes in urbe (( San

Bernardino » seu Bernardinopoli ponatur, episcopalis magisterii cathe-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!