12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

324 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

cimdum cum nuntiat: «Maria... dum praedicatur et colitur, ad Fi­

lium suum Eiusque sacrificium atque ad amorem Patris credentes ad­

vocat » (Lumen Gentium, 65). Hinc autem colligitur quot salubriora

etiam certioraque gratiarum beneficia vere adferantur catholico loci

cuiusque populo ubi nempe cultus pie frequentatur eiusdem Virginis

Mariae ut propriae caelestis apud Deum patronae quae materna depre­

catione omnes adiuvet, quae claro virtutum exemplo eluceat, quae ani­

mos fidelium valide conciliet. Providum igitur frugiferumque plane

consilium ab Episcopo ac presbyterio effectae nuperius dioecesis Chi-

quinquirensis captum coniuncte est ut Domina Nostra a Rosario, cuius

videlicet sacra imago in eadem urbe inviseretur a pluribus usque reli­

giosis peregrinatoribus, palam destinaretur iureque honoraretur veluti

peculiaris vindex advocata tutrix illius populi coram omnipotenti Deo.

Nos dein, rogati ab eis ut electionem rite factam hanc apostolica com-

probaremus auctoritate, cum persuasum iam Nobis habeamus rem istam

plurimum quidem profuturam esse tum evangelicae aedificationi tum

perpetuae renovationi totius dioecesis Chiquinquirensis, perlibenter se­

cundum sententiam Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu

Divino confirmamus Virginem Mariam Dei Genetricem, sub nomine

Dominae Nostrae a Rosario, principalem apud Deum Patronam memo­

ratae dioecesis tribuimusque simul congruentia cum eadem nominatione

iura cuncta ac privilegia liturgica; volumus tamen ut diligenter pa­

reatur regulis, quae Institutio « de Calendariis particularibus atque Of­

ficiorum et Missarum Propriis recognoscendis » praecipit ut serventur.

Contrariis quibusvis minime obstantibus. Censemus pariter Nos has Lit­

teras Nostras religiose ad effectum esse deducendas earumque effectus

in praesens ac posterum tempus validos putandos.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die

VIII mensis Aprilis, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

L. © S.

© IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status

In Secret. Status tab. n. 345916.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!