12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

480 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

oboedientiae, et suscepta voluntate omnia reiciendi impedimenta, quae

a caritatis fervore et divini cultus perfectione retrahere valeant (cfr.

LG, 44). Religiosus enim-Deo summe dilecto totaliter mancipatur, ita

ut ipse ad Dei servitium Eiusque honorem novo et peculiari titulo referatur;

quod eum Ecclesiae eiusque mysterio speciali modo coniungit ac

impellit, ut indivisa deditione ad totius Corporis bonum operetur (cfr.

LG, 44).

Exinde manifeste apparet vitam religiosam modum quemdam esse peculiarem

participandi sacramentalem Populi Dei naturam. Consecratio

enim eorum, qui religiosa vota profitentur, ad illud praesertim contendit,

ut ipsi mundo praebeant visibile testimonium de inscrutabili mysterio

Christi, quem in semetipsis revera exhibeant vel in monte contemplantem,

vel turbis Regnum Dei annuntiantem, vel aegrotos et saucios

sanantem ac peccatores ad bonam frugem convertentem, vel pueris benedicentem

et omnibus benefacientem, semper autem voluntati Patris

qui eum misit oboedientem {LG, 46).

11. Multa sunt ac diversa, secundum propriam cuiusque indolem, Re­

ligiosa Instituta in Ecclesia (cfr. PC, 7 ; 8 ; 9 ; 10) ; unumquodque autem

suam propriam vocationem affert ut donum a Spiritu suscitatum, ope­

ram praestantibus praeclaris viris ac mulieribus (cfr. LG, 45 ; PC, 1 ; 2),

et a Sacra Hierarchia authentice approbatum.

Ipsum Fundatorum charisma {Evang. test. 11) videtur esse quaedam

Spiritus experientia, propriis discipulis tradita, qui secundum eam vive-

rent, eam custodirent altioremque redderent et constanter augerent simul

cum Christi Corpore iugiter crescente. Propterea Ecclesia propriam in­

dolem variorum Institutorum religiosorum tuetur et fovet {LG, 44 ; cfr.

CD, 33; 35,1; 35,2; etc.). Haec autem propria indoles illum secum fert

peculiarem quoque stilum sanctificationis et apostolatus, qui suam defi­

nitam traditionem ita constituit, ut eius obiectiva elementa convenienter

deprehendi possint.

Necesse ergo est hoc tempore evolutionis culturalis et renovationis

ecclesialis identitatem cuiusque Instituti adeo in tuto servari, ut vitari

periculum possit non satis definitae cuiusdam condicionis, qua Religiosi

in vitam Ecclesiae modo vago et ambiguo inserantur, cum in debita

consideratione non habeantur definiti operandi modi eorum indolis pro­

prii.

12. Quodvis authenticum charisma secum fert vim quamdam germa­

nae novitatis in Ecclesiae vita spirituali atque peculiaris operositatis,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!