12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

6 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

dioecesim condimus, « Boacensem » appellandam; cuius sedes episco­

palis in urbe Boac ponetur, cathedra vero in sacra aede B. M. V.

omni labe expertis, quae est in eadem urbe, quaeque cathedralis ha­

bebitur, cum debitis iuribus. Eam praeterea suffraganeam constitui­

mus metropolitanae Sedi Lipensi, ad normam iuris. Iubemus etiam ut

Canonicorum collegium condatur, iuxta leges per alias Litteras eden­

das. Interea vero Consultores dioecesani eligantur, qui Episcopum iu­

vent consilio et opera. Ad mensam episcopalem quod pertinet, coalescet

haec Curiae emolumentis, fidelium collationibus sponte factis, parte ae­

qua bonorum si qua sunt, quae adhuc Sedi Lucenensi propria erant,

ad canonem 1500 C. I. C. De seminario statuimus, ut serventur leges

iuris communis, ratione habita tum Decreti « Optatam totius » Conci­

lii Vaticani II, tum regularum Sacrae Congregationis pro Institutione

Catholica. Cum autem iuvenes eo aetatis pervenerint ut philosophiae ac

sacrae theologiae incumbere debeant, qui meliores fuerint, Romam mit­

tantur, in Pontificium Collegium Philippinum. Ad cetera quod pertinet :

regimen dioecesis, administrationem, electionem Vicarii Capitularis, suo

tempore, haec omnia Iure Canonico temperentur. Nimirum simul ac

nova Sedes condita fuerit, Sacerdotes atque clerici qui in eius territorio

beneficium aut officium habeant, eidem adscribantur tamquam proprius

clerus; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, ei in qua degant

legitime. Denique acta atque documenta ad novam Ecclesiam perti­

nentia, ad eius Curiam episcopalem mittantur, religiose servanda. Ce­

terum quae mandavimus, Venerabilis Frater Bruno Torpigliani ad exi­

tum deducat, vel quem ipse legaverit, factis nempe facultatibus neces­

sariis ; re vero acta, documenta exaranda curet, quae sinceris exemplis

ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittat. Contrariis nihil

obstantibus.

Datum Eomae, apud S. Petrum, die altero mensis Aprilis, anno

Domini millesimo nongentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus No­

stri quarto decimo.

©IOANNES Card. VILLOT © SEBASTIANUS Card. BAGGIO

Secretarius Status S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Loco £B Plumbi

In Secret. Status tao. n. 8S9706.

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!