12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

786

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

cessus informativus, ut dicunt, annis mdccccxxviii-mdccccxxxv instruc­

tus ; apostolicus vero, annis mcmxlviii-mcmli. Quo autem eximia Ca­

tharinae virtus praestabilis insignisque lucerei, visum est rem ulterius

indagare. Ac tandem die iv mensis Octobris, anno mdcccclxxxiv, Nos ipsi

venerabilem Dei famulam Virtutes heroum modo coluisse declaravimus.

Inde sunt mirae sanationes, eius intercessione a Deo obtentae, diligenter

ac quasi trutina examinatae. Quarum illam a Nobis divinitus factam esse

die XXI mensis Ianuarii, superiore anno, iudicatum est, qua M. Herluka,

virgo Deo sacra, anno mcmxlv, pristinam valetudinem recuperavit, a

meningite tuberculari sanata. Quoniamque de fama miraculorum lucu­

lentius constabat, placuit hoc unum divinum signum satis esse ad fa­

mulae Dei Beatificationem, et hanc diem ad sollemnem caeremoniam

statuimus. Qua re, hodie Romae, in beati Petri templo, quo cum in­

genti fidelium multitudine bene multae Pauperes Iesu Christi Ancillae

convenerant, maxime e Germania e ceterisque nationibus, ubivis Catha­

rinae nomen et virtus innótuisset, inter Sacrum formulam Beatifica­

tionis protulimus, quae est : « Nos, vota Fratris Nostri Wilhelmi Kempf,

Episcopi Limburgensis, necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu,

multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis Con­

sulto pro Causis Sanctorum, auctoritate Nostra apostolica facultatem

facimus, ut Venerabilis Serva Dei Maria Catharina Kasper Beatae

nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali secunda

mensis Februarii in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari pos­

sit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Sermone inde habito

de egregiis Catharinae virtutibus et opere, id praesertim in bono lu­

mine collocare contendimus, optimam hanc mulierem, quamvis paupér­

rima m nullisque nixam opibus, quibus solent homines confidere, item

litterarum expertem, hanc, dicimus, opus exegisse aere perennius, pro­

movendae religioni atque societatis civilis cultui aptissimum. Ceterum,

totam eius vitam paupertate, amore erga egenos, simplicitate atque

humilitate distinctam, fuisse semper commodis atque utilitatibus proxi­

mi deditam, quasi ad id nata esset. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, ab Anulo Piscatoris, die xvi mensis

Aprilis, anno mdcccclxxviii, Pontificatus Nostri decimo quinto.

L. © S.

© Ioannes Card. Villot, Secretarius Status

In Secret. Status tab. n. 35006/ t.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!