12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Pauli Pp. VI 279

ob rem, cum expostulatum sit ut dioecesis Kisumuensis in Kenia divi­

deretur atque nova inde constitueretur, Nos, negotio bene reputato con-

silioque petito a Vener. Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae

Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis atque audito fa­

vorabili voto omnium quorum interest, sequentia decernimus. A dioecesi

Kisumuensi territorium separamus quod complectitur civiles provincias

vulgo nuncupatas Western Province et Tindinyo Compound atque ex

ita distracto territorio novam constituimus dioecesim nomine Kakame-

gaënsem, cuius fines iidem erunt ac fines civilium provinciarum quibus

componitur. Huius dioecesis noviter erectae sedes erit in urbe Kaka-

mega. Templum paroeciale ibi exstans, hucusque Deo in honorem Sancti

Antonii dicatum, in posterum vero Sancti Ioseph sacrum habendum, ad

gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus, eique omnia tribui­

mus insignia privilegia et honores, quibus fruuntur ceterae ecclesiae ca­

thedrales. Nova dioecesis suffraganea erit metropolitanae Ecclesiae Nai­

robiensi, ut eius Episcopus metropolitano iuri Archiepiscopi Nairobien­

sis, atque obnoxia erit iurisdictioni Sacrae Congregationis pro Gentium

Evangelizatione. Concedimus insuper ut, ob locorum huiusque temporis

adiuncta, pro Canonicorum capitulo consultores ad normam iuris eli­

gantur, qui sacro dioecesis Praesuli assistant. Haec quae diximus ad

effectum adducat Venerabilis Frater Augustinus Cacciavillan, Archie­

piscopus titulo Amiterninus, atque Pro-Nuntius Apostolicus in Kenia, vel

ab eo delegatus sacerdos, confectique negotii documenta sueto modo exa­

rata ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat.

Has Litteras Apostolicas ratas esse sive nunc sive in posterum volumus,

contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis

Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo octavo,

Pontificatus Nostri quinto decimo.

© IOANNES Card. VILLOT AGNELLUS Card. Rossi

Secretarius Status S. Congr. pro Gentium Evangelizatione

Loco Sigilli

In Secret. Status tab. n. 8468O6.

seu de Propaganda Fide Praefectus

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Alfredus Zanchi, Proton. Apost. s. n.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!