12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pauli Pp. VI 777

ACTA PAULI PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

I

Venerabili Dei famulo Michaeli Febres Cordero Beatorum honores de­

cernuntur.

PAULUS PP. VI

Ad perpetuam rei memoriam. — « Apostolorum catechismi » nomini,

quo, S. Pius Papa X, Decessor Noster, Fratres Scholarum Christia­

narum appellavit, fidem et auctoritatem adiungit sollemnissima beati­

ficati© unius ex his ipsis catechismi praeconibus. Est autem is Michael

Febres Cordero, cuius industria, et labor, et perseverantia in docendo

atque tradendo catechismo, documento sunt certissimo ac fideli non

solum inesse Ecclesiae munus educandi homines, sed eam semper ad

eos recte formandos, potissimum iuvenes, vere incubuisse. Venera­

bilis Dei servus Franciscus Febres Cordero, ut paucis eius casus attin-

gamus, est Conchae, in Aequatoria, honestissimo loco natus, die septimo

Novembris, anno mdcccliv. Cui, iam inde a nativitate, tam acerba et

adversa, sic Deo disponente, fortuna fuit, ut usque ad quintum aetatis

annum, artuum vitio, ambulando satis non fuerit. Vel acriores animi

cruciatus fuerunt. Nam, cum puer ad amplectendum institutum Fra­

trum Scholarum Christianarum inclinaret, quorum ludos frequentabat,

vehementer obstitere parentes, maxime pater, eo quod causa illorum

et humilis, et contempta, et abiecta ei videbatur : quodsi Deo servire

vellet, fieret sacerdos ; neque honores sibique générique praecideret. Se­

minario ergo exceptus, tot tantisque incommodis molestiisque aspergi-

tur, ut ad suos mature redeundum sit. Cum tamen in sententia per­

severant, tandem ei licuit, quamvis parentes aegerrime ferrent, Insti­

tutum Fratrum Scholarum Christianarum ingredi; votique compos fac­

tus, Michaelem sibi nomen imposuit. Nova vero certamina serenti pa­

tri ut ab incepto averterei domumque reduceret, puer constantiam

inexpugnabilem opposuit, donec, omni fracta patris repugnantia, po­

tuit iuvenis, perinde ac si immitem hiemem iucundum ver excepisset,

iam sereno caelo pietate, scientia, virtute animum, gratia iuvante,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!