12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 525

crae Congregationis pro Causis Sanctorum, ponènte seu relatore Rev.mo

Cardinali Petro Palazzini, disceptatum est.

Super quibus omnibus Summus Pontifex Paulus VI per subscriptum

Cardinalem Praefectum, die 13 Aprilis hoc anno, certior est factus,

atque favorabilia responsa Patrum Consultorum, Officialium Praelatorum

Patrumque Cardinalium rata habens, mandavit ut Decretum

super heroicis Famuli Dei virtutibus rite appararetur.

Quod cum factum esset, die hodierna Summus idem Pontifex ad

se accivit Cardinales infrascriptum Praefectum et Petrum Palazzini,

Causae ponentem, meque Antistitem a Secretis cetorosque de more convocandos,

quibus adstantibus sollemniter pronunciavit : Constare de

virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in

proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia

et Fortitudine earumque adnexis, in gradu heroico, Servi Dei Aloisii

Scrosoppi, in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem Decretum in vulgus edi et in acta S. Congregationis

pro Causis Sanctorum referri mandavit.

Datum Romae, die 12 Iunii A. D. 1978.

L. ©S.

CONRADUS Card. RAPILE, Praefectus

© Iosephus Casoria, Archiep. tit. Foronovan., a Secretis

V

PAPIEN. SEU MEDIOLANEN.

Beatificationis et Canonizationis Servi Dei Richardi Pampuri, Medici Chi­

rurgi, Religiosi professi Ordinis Hospitalarii S. Ioannis a Deo.

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in

Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iusti­

tia, Temperantia et Fortitudine, earumque adnexis, in gradu heroico,

in casu et ad effectum de quo agitur.

Eos inter qui Christo obsequuntur, eiusdem effatum : « Infirmus

eram, et visitastis me » (Mt., 25, 36) in vitae rationem mire inducentes,

medici christiano nomine digni accensendi sunt : ii enim munus suum

suumque officium caritatis ministerium reddunt, boni medici Salvatoris

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!