12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

478 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

munera in intima animi docilítate erga unicum vivificantem Spiritum

(cfr. LG, 12; 24; etc.).

7. Episcopus, cooperantibus presbyteris, fidelium communitati tri-

pliciter inservit: docendo, sanctificando, gubernando (cfr. LG, 25-27;

CD, 12-20; PO, 4-6). Non autem de tribus ministeriis agitur; sed, cum

Christus in Nova Lege tria munera, et Magistri et Litaniis et Pastoris,

inter se radicitus confuderit, de ingenito uno et unico ministerio agitur.

Itaque ministerium episcopale indivisa ratione in variis suis functioni­

bus exerceri debet.

Sin autem res ipsae interdum postulaverint, ut unus ex tribus his

aspectibus in evidentiore luce ponatur, numquam tamen reliqui duo se­

parandi vel neglegendi erunt, ne intima totius ministerii ullo modo

infirmetur integritas. Episcopus igitur non solum gubernat nec tantum

sanctificat nec tantum docet, sed, presbyteris adiuvantibus, una atque

indivisa ratione et docendi et sanctificandi et gubernandi gregem pascit.

Proinde Episcopo, vi ipsius ministerii, specialiter respondendum est de

omnium suorum fidelium in sanctitate incremento, prout ipse praeci­

puus est dispensator mysteriorum Dei suique gregis perfector secun­

dum propriam uniuscuiusque vocationem (cfr. CD, 15); ergo etiam, et

praesertim, secundum vocationem religiosam.

8. Spectatis Romani Pontificis et Episcoporum functionibus ac mu­

neribus circa religiosorum praxim, concrete et clarius patefit ecclesialis

eius dimensio, indubia scilicet vitae religiosae coniunctio cum Ecclesiae

vita et sanctitate (cfr. LG, 44). Etenim Deus, sacra operante Hierar­

chia, Religiosos consecrat suo Ipsius altiori servitio in Populo Dei (cfr.

LG, 44) ; itemque Ecclesia, per ministerium suorum Pastorum, profes­

sionem religiosam non tantum sua sanctione ad status canonici dignita­

tem erigit, sed eam ut statum Deo consecratum etiam actione sua litur­

gica exhibet (LG, 45; cfr. SC, 80; 2). Praeterea Episcopi, ut membra

Collegii Episcopalis, cum Summi Pontificis voluntate in his consen­

tiunt : nempe in evangelicorum consiliorum praxi legibus sapienter mo­

deranda (cfr. LG, 45) ; in regulis propositis authentice approbandis

(cfr. LG 45), ita ut et agnoscatur et conferatur Institutis propria sin­

gulorum missio eorumque promoveatur sollicitudo in novis fundandis

ecclesiis (cfr. AG, 18 ; 27) ac ipsis committantur, prout res postulaverit,

peculiaria mandata et munera; in opera praestanda, ut Instituta se­

cundum spiritum Fundatorum crescant atque floreant, auctoritate sua

invigilante et protegente (LG, 45) ; in praefinienda nonnullorum Insti-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!