12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

148

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

melus Rocco ad exitum adducet, vel quem ipse legaverit, factis nempe

iuribus et facultatibus iustis. Re vero acta, documenta exarentur, atque

sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mit^

tantur. Has vero Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas

esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Ianuarii, anno

Domini millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri

quinto decimo.

ffi IOANNES Card. VILLOT © SEBASTIANUS Card. RAGGIO

Secretarius Status S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Loco £ß Plumbi

In Secret. Status tab. n. 848231.

Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Godefridus Mariani, Proton. Apost.

III

COXINENSIS

Detractis a dioecesi Campi Grandis, in Brasilia, nonnullis territoriis

nova Praelatura conditur, « Coxinensis » appellanda.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Qui ad beatissimi Petri similitudinem (cfr. Io. 21, 15-17) gregi universo

fidelium praepositi sumus patres ac pastores, in eo sane curam, et

studium, et diligentiam Nostram omnem collocamus, quo modo nempe

quave meliore ratione singulis Ecclesiis earumque rectoribus provideamus.

Si enim bene distributis finibus, unicuique Ecclesiarum iustam sacrorum

Praesulum copiam fecerimus, iam non dubitandum est, quin res

earum utilitati conducat. Cum ergo Venerabilis Frater Antonius Barbosa,

Episcopus Campi Grandis, audita Conferentia episcopali Brasiliana,

iam Apostolicae Sedi preces admovent, ut divisa sua Ecclesia, alia

excitaretur, Nos, post Venerabilem Fratrem Carmelum Rocco-sententiam

rogatum, Sanctae Sedis in Brasiliae finibus Nuntium Apostolicum,

item Venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales, qui Sacrae Congregationi

pro Episcopis praesunt, apostolica Nostra auctoritate haec

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!