12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congr. pro Religiosis - Sacra Congr. pro Episcopis 489

Pars II: Ordinationes et normae

Recentium annorum experientia, principiis hucusque expositis per­

spectis, ad nonnullas ordinationes et normas redigendas induxit ad pra­

xim praecipue spectantes. Exinde profecto efficietur, ut mutuae inter

Episcopos et Religiosos relationes ulterius perfici possint pro ipsa Cor­

poris Christi aedificatione. Varias autem directivas notas ostendemus

tribus distinctis momentis sese invicem complentibus :

a) secundum aspectum formationis;

b) secundum aspectum operationis ;

c) secundum aspectum coordinationis.

Textus praesumit iuridicas praescriptiones iam constitutas easque

interdum refert ; nihil ergo prorsus derogat ex superioribus Sanctae Se­

dis documentis de hac materia vigentibus.

Romanus Pontifex et Episcopi supremum explent in Ecclesia officium

Magistrorum authenticorum et Sanctificatorum totius gregis (cfr. Pars I,

nn. 5-9). Sua vice, Superiores Religiosi specialem habent auctoritatem

ad proprium Institutum moderandum et pergravi onerantur munere spe­

cifice sodales formandi (cfr. PC, 14; 18; et Pars I, nn. 10-14).

Episcopi et Superiores igitur, utrique secundum proprium officium,

sed inter se convenientes et concorditer adlaborantes, veram prioritatem

muneribus formationis conferant.

24. Episcopi, in concordi quoque animo cum Superioribus Religiosis,

promoveant, praesertim inter dioecesanos presbyteros, inter zelantes

laicos et inter locorum Religiosos et Religiosas, vivam conscientiam et

experientiam mysterii atque structurae Ecclesiae, vivificae inhabitationis

Spiritus Sancti, communiter apparando vel speciales circulos vel spi­

ritualitatis congressus. Atque assidue quoque instent, ut oratio, sive per­

sonalis sive publica, magis magisque aestimetur et augeatur, peculiari­

bus etiam inceptis diligenter paratis.

25. Communitates Religiosae, pro sua parte, praesertim contempla­

tivae, servata videlicet in proprium ipsarum spiritum fidelitate (cfr. PC,

7 ; AC, 40), hominibus nostrorum temporum opportuna praestent auxi­

lia ad orationem atque ad vitam spiritualem peragendam, ita ut ad in­

stantem meditationis altior isque fidei necessitatem, pressius hodie per-

ceptam, respondere valeant. Occasionem quoque et commoditatem iisdem

offerant, ut suis ipsarum liturgicis actionibus convenienter adesse pos­

sint, servatis quidem clausurae et debitis exigentiis et statutis normis.

33 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!