12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

204 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Facta deinde de hisce omnibus Summo Pontifici Paulo VI per subscriptum

Cardinalem relatione, Sanctitas Sua responsum Patrum Cardinalium

ratum habuit et confirmavit.

Datum Romae, die 11 Iunii a. D. 1977.

L. © S.

CONRADUS Card. B AFILE, Praefectus

© Iosephus Casoria, Archiep. tit. Foronovan., a Secretis

III

LYCIEN.

Beatificationis et Canonizationis Servae Dei Aloisiae Mazzotta, iuvenis sae­

cularis.

SUPER DUBIO

An eius Causa introducenda sit

« Sicut lilium inter spinas » (cf. Cant., 2, 2) iis omnibus pia Lycien­

sis virgo Aloisia Mazzotta apparuit, qui et illius castitatis nitorem de-

mirari valuerunt et invictam inter infirmitatum cruciatus patientiam.

Etenim, quia accepta erat Deo, necesse fuit ut multimoda tentatio

probaret illam (cfr. Tob., 12, 13).

Nata est Dei Famula die 9 Iulii anno 1900 episcopali in urbe Ly-

ciensi, parentibus Aurelio Mazzotta et Raphaela Tórnese, opibus qui­

dem pauperibus, fide tamen et pietate divitibus. Baptismi aquis die 15

Iulii regenerata, per episcopum. Lyciensem cathedrali in templo confir­

mata, pueritiam humillime egit, ad pietatem domi instituta, ubi et Eu­

charisticum panem esurire sancte didicit, ad quem suscipiendum, sex-

ennis adhuc, parentibus insciis, sua sponte accessit, primam commu­

nionem sollemnem eodem anno 1906, die 16 Iulii, deinde recipiens.

Cum infirma valetudine laborare coepisset, in elementorum ludos per

annum dumtaxat incumbere valuit; domi deinde sua ipsius industria,

matre adiuvante, et legere et scribere didicit, Sanctorum gestis medi-

tandis praesertim instans. In sodalitium Filiarum Mariae recepta, ca-

thechesim pueris tradere cupiebat; at alia via Evangelium ei erat an­

nuntiandum, quae a Deo electa fuerat "ut per infirmitatum martyrium

Christum crucifixum praedicaret (cfr. 1 Cor., 1, 23). Quod humiliter

et simpliciter praestitit, summam in qua vivebat indigentiam patienter

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!