12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pauli Pp. VI 451

dra in templo eadem in urbe exstante, Deo dicato in honorem Sancti

Rosarii, quod cathedrale deinceps erit, iustis cum iuribus. Episcopus

autem, praeter debita iura, obligationes habebit residentium Episcoporum

proprias. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium

dona et bonorum portio, quae ei obveniet ex praescripto canonis

1500 Codicis Iuris Canonici. Pro Canonicorum collegio, alias per Litteras

Apostolicas condendo, consultores dioecesani deligantur, qui Episcopum

consilio et opera adiuvent. Ad seminarium praeterea quod attinet

sacrorumque alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis,

prae oculis habitis normis Decreti « Optatam totius » et regulis

a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica editis. Dioecesi Bernardinopolitana

rite constituta, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur

adscripti, in cuius territorio officium vel beneficium ecclesiasticum

habent; ceteri vero clerici seminariique tirones ei, in qua legitime degunt.

Acta et documenta dioecesim Bernardinopolitanam respicientia

eiusdemque clerum, fideles et bona temporalia, ad eius Curiam a Sancti

Didaci transferantur, in tabulario religiose custodienda. Statuimus denique

ut dioecesis Bernardinopolitana suffraganea sit metropolitanae

Sedi Angelorum in California ; Episcopus vero iuri Metropolitae. Haec

quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Ioannes

Jadot, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos, effecti negotii congrua

documenta exaret, sueto more signata ac sigillo impressa eaque

ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat. Has Litteras Apostolicas

sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet

non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimoquarto mensis Iulii, anno

Domini millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri

decimo sexto.

© Ioannes Card. Villot © Sebastianus Card. B aggio

Secretarius Status S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Loco ©Plumbi

In Secret. Status tab. n. 352646.

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Ioannes De Riccardis, Proton. Apost. s. n.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!