12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

274

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

sitae ac iacentes, vulgo öesky Tesín et Jeseník vocatae, ab ipsa archi­

dioecesi separentur atque archidioecesi Olomucensi perpetuo adnectun­

tur. Territorium Administrationis Apostolicae Tyrnaviensis ab archi­

dioecesi Strigoniensi dividatur et in archidioecesim constituatur, ut per

alias apostolicas Litteras hodie datas statuitur. 'Tres paroeciae dioecesis

Iaurinensis, intra fines Rei publicae Socialisticáe Slovacae positae, quae

hucusque ab Ordinario Administrationis Apostolicae Tyrnaviensis gu­

bernatae sunt, archidioecesi Tyrnaviensi perpetuo addicantur. Item duae

paroeciae ad Abbatiam S. Martini in Monte Pannoniae pertinentes

atque in finibus Rei publicae Slovacae exstantes ab ipsa Abbatia seiun­

gatur atque archidioecesi Tyrnaviensi aggregentur. Tredecim insuper

paroeciae dioecesis Satmariensis quae intra fines Rei publicae Slovacae

sunt, ab ipsa dioecesi separatae dioecesi Cassoviensi attribuantur. Dioe­

ceses denique Cassoviensis et Rosnaviensis a provincia ecclesiastica

Agriensi dividantur atque provinciae ecclesiasticae Tyrnaviensi hodie

conditae perpetuo adiungantur. Partes autem harum dioecesium quae

Re publica Populari Hungariae continentur, illi ecclesiasticae iurisdi­

ctioni obnoxiae maneant cui in praesens subduntur, donec aliter pro­

videatur. Documenta vero et acta quae territoria, de quibus egimus,

fideles, bona temporalia respiciunt, a Curia a qua ad Curiam dioecesis

cui illa sunt noviter aggregata quam primum mittantur. Ceterum, quae

iussimus "Venerabilis Frater Noster Franciscus S.R.E. Cardinalis To-

másek ad exitum deducet, vel, quem ipse legaverit, factis nempe fa­

cultatibus necessariis ; qui praeterea actae rei documenta exarabit, quo­

rum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito

mittet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Decembris,

anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus

Nostri quinto decimo.

& IOANNES Card. VILLOT .© SEBASTIANUS Card. RAGGIO

Secretarius Status S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Loco £& Plumbi

In Secret. Status tab. n. 845928.

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!