12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

60 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Quapropter suppleto, quatenus opus sit, eorum interesse habentium

vel habere praesumentium consensu, hoc Decreto, perinde valituro ac si

Apostolicae sub plumbo Litterae datae forent, ea quae sequuntur decernit

1. - ab archidioecesi Senensi separat atque dioecesi Ilcinensi adnectit

territorium paroeciarum vulgo Abbadia Ardenga et Castiglion del Bosco

quod in municipio Ilcinensi situm est;

2. - a dioecesi Ilcinensi distrahit territorium paroeciae vulgo Pieve

a Salti, in civili municipio San Giovanni d'Asso exstans, illudque dioe­

cesi Pientinae attribuit ;

3. - a dioecesi Pientina denique seiungit territorium paroeciarum vulgo

Chiusure et Canonica Grossennana, illudque abbatiae nullius dioeceseos

S. Mariae Montis Oliveti Maioris adnectit.

Quamobrem documenta et acta memoratorum territoriorum clericos,

fideles et bona temporalia forte respicientia, a curia a qua ad curiam cir­

cumscriptionis ecclesiasticae cui illa nuper sunt aggregata, transmit­

tantur.

Ad clerum vero quod attinet, simul ac praesens decretum ad effectum

deductum fuerit, sacerdotes dioecesi illi censeantur adscripti in cuius

territorio ecclesiasticum beneficium vel officium legitime detinent ; ceteri

autem clerici dioecesi illi incardinati maneant vel incardinentur, in

cuius territorio legitimum habent domicilium. Uniuscuiusque tamen dioe­

cesis Ordinario fas est — ob congruas rationes — collatis consiliis cum

sacerdotibus et clericis quorum interest, aliter de eorum incardinatione

disponere.

Ad haec omnia perficienda sacra Congregatio pro Episcopis deputat.

Exc.mum P. D. Ismaelem Marium Castellano, Archiepiscopum Metro­

politam Senensem, necessarias et opportunas eidem tribuens facultates

etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in eccle­

siastica dignitate constitutum, onere imposito ad eandem sacram Con­

gregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecu­

tionis remittendi.

Datum Romae, ex Aedibus sacrae Congregationis pro Episcopis, die

28 octobris 1977.

L. 83 S.

© SEBASTIANUS Card. RAGGIO, Praefectus

© Ernestus Civardi, Archiep. tit. Serdicen., a Secretis-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!