12.06.2013 Views

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

AAS 70 [1978] - El Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Pauli Pp. VI 153

lica urna, in qua sacrae exuviae continentur, aperiendi et Seraphici Pa­

tris reliquias, quatenus opus esset, recognoscendi ac denuo religiose

componendi. Quibus postulationibus benevolenter annuendum quidem

esse censuimus. Visum est tamen Nobis totum negotium peculiari Com­

missioni Ecclesiasticae moderatrici, cuius Praeses esset praedictus Pa­

ter Cardinalis, mandare, eidemque alterum coetum, technicum ut aiunt,

adicere. Itaque, harum Litterarum vi, eidem Commissioni Ecclesiasti­

cae et coetui technico facultates necessarias et opportunas concedimus

sepulcralem Sancti Francisci Assisiensis aream ipsamque urnam, sacras

eius complectentem reliquias, inspectionis et recognitionis causa, ape­

riendi eaque omnia rite exsequendi, quae opus esse vel utilia visa fue­

rint tum ad tutiorem earundem conservationem, tum ad aptiorem sepul-

cralis arcae custodiam, cuius quidem situs et essentialis conformatio

intacta omnino maneant, vetantes, ne quidquam ex sacris ossibus dis-

trahatur. Sacris demum exuviis dignum in modum denuo compositis

atque integro conditorio, ut par est, perpolito apteque disposito, obsere-

tur urna sigillisque communiatur, sepulcralis vero arca secundum pri­

migeniam formam circumcludatur, nullo umquam tempore sine Ro­

mani Pontificis venia deinceps aperienda. Omnium autem, quae peracta

fuerint, accurata per notarium perscribatur relatio, authenticis quoque

provisis exemplaribus, quorum alterum Sacrae Congregationi pro Cau­

sis Sanctorum tradatur, alterum in tabulario Sacri Coenobii Basilicae

continentis asservetur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus serva­

tisque legibus liturgicis aliisque normis in sacrarum reliquiarum re­

cognitione servandis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die

XVII mensis Ianuarii, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri quinto

decimo.

Loco £& Sigilli

ffi IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status

In Secret. Status tab. n. 848OI4.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!