10.07.2015 Views

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Operationes in Psalmos. 1519—1521. 607hoc est a vita et salute ire in regionem longinquam mortis et inferni, quodnemo nisi similiter affeetus capit. Quis enim capiat, siniul posse constare,ut Salus in deo sit proxinia et in nobis remotissima ? Nisi enim prope esset,non diceret 'deus meus\ Nisi esset longe, non diceret 'dereliquisti me\5 Itaque nos longe sumiis a salute, dum patimur, sed ille est prope, ut auxilietur,quia quod nobis impossibile et desperatum est, illi possibile et facileest, ut uni versa longinquitas sit ex parte infirmitatis nostrae patientis, idestderelictae, quae aliud non est quam ipse sensus cruciatuum. Sed ut dixi,demus ista alfectis et aifectibus, neque enim satisfacit, quod aliqui patrum10 nunc divinitatem nunc humanitateni Christi faciunt hie loquentem et salutemnon Christi, sed populi intelligunt. Christum enim hominem totopsalmo loquicredendum est.Sed cur non dicit 'longe a salute mea ego', sed *verba rugitus mei',cum non dixerit 'dereliquisti verba rugitus mei', sed 'me"? Forte ut castiget15 vel exponat id, quod dixit 'dereliquisti me\ Cum enim deus sit e propinquoet non a longe, ut in Hieremia dicit, non sie derelinquit, ut non prope Scr. 23, 23.maneat et in manu sua retineat, sicut ps. 138. dicit. 'Si ascendero in?3f. 139, sff.coelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades, si habitavero in extremismaris, illic tenebit me dextera tua' &c. Tantum aifectus et verba rugitus20 talia sunt, ut indicent, se esse longe a deo, hoc est etsi praesentissimum,non tarnen sentiunt. Sic nos longe nobis esse videmur, dum solus affeetus,rugitus et verba longe sunt a deo, idest dum non sentiunt quod volunt etpetunt. Verum ut testatus sum, ego succumbo verbis huius psalmi nequesatis capio, neque si caperem, satis tradere possem.25 'Longe' autem potius dicit quam 'diu", quia intensionem, non durationemcruciatus propheta praedixit sciens, quoniam minueretur paulominusab angelis, nempe triduo, ps. 8. Veruntamen ictus oculi et momeutum huius *f- s- 6.derelictionis et longinquitatis, intolerabile malum, cogit rugire et fortiter ululare.Ideo non verba clamoris, sed rugitus dixit, amarissimum illum et30 inenarrabilem spiritus geraitum significans. Et hac parte versus promicatid, quod diximus: Christum pro nobis factum esse peccatum, quod desereutedeo, sine culpa, factus est similis per omnia novissimo peccatori, cui nonnisi ira dei in conscientiam irrueret et in desperationem urgeret.Q,ui 'verba delictorum meorum' legunt (id quod forte possunt, cum35 litera Aleph queat hie accidentalis esse sicut in aliis locis), sie intelligunt,quod nostra delicta sua delicta fecit, ut suam iustitiam nostram iustitiamfaceret, ut Augustinus ait. Sic 'verba delictorum meorum" ferme id valebit,quod nunc dicitur 'oratio peccatoris', nisi (juod cavendum fuit, ue Christuspeccator diceretur, etiam si delicta sua confiteatur, et vere sua facta sint.40 Quodsi quispiam 'verba' hoc loco pro 're' et 'negotio' accipiat raore hebraico.19 Tantum] Tarnen E

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!