02.06.2014 Views

HISTORIA GENERAL - Provinciasannicolas.org

HISTORIA GENERAL - Provinciasannicolas.org

HISTORIA GENERAL - Provinciasannicolas.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DÉCADA XI. CAPÍTULO TERCERO. ARTÍCULO 7 241

Hispaniarum expulsi sunt, possessum orphanis civitatis Valentinæ pro commodiori

illorum habitatione: Fratribus vero Discalceatis Domus Sanctæ Monicæ

Valentinae, Ordinis Eremitarum Sancti Augustini, domum Sancti Vicentii, quam

iidem orphani antea inhabitabant, ad effectum, ut ipsi Fratres mediante pretio ex

venditione ejusdem domus Sancti Vicentii proventuro, fabricam dictæ domus

eorum Regularis ad finem debitum facilius perducere possint, concessit, et assignavit.

Cum autem sicut eadem expositio subjungebat, domus Sancti Vicentii

prædicta, una cum aliis redditibus, pro eorumdem orphanorum habitatione, et

manutentione, Apostolica auctoritate assignata, eisdemque aggregata, et unita

fuerit, et propterea dictus Philippus Rex, super præmissis, per nos opportune

provideri desideret.

Nos piis ejusdem Philippi Regis votis, quantum cum Domino possumus, annuere

volentes, supplicationibus ejus nomine, nobis super hoc humiliter porrectis

inclinati. De Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, negotiis

Regularium Præpositorum consilio, fraternitati tuæ per præsentes committimus,

et mandamus, ut dictam domum Sancti Vincentii ab orphanis hujusmodi dismembres,

et separes, eamque eisdem Fratribus, ad effecturn prædictum, auctoritate

nostra de novo concedas, et assignes: ita quod liceat eis corporalem, realem,

ac actualem dictæ domus, juriumque, et pertinentiarum suorum quorumcumque,

propria auctoritate, apprehendere, et apprehensam retinere, pretiumque ex illius

venditione proveniens in fabricæ domus eorum Regularis perfectionem, et non

alios usus, convertere, et erogare.

Non obstantibus præmissis, ac quatenus opus sit fœl. record. Pauli Pap II. de

rebus Ecclesiæ non alienandis, aliisque Constitutionibus, et Ordinationibus

Apostolicis, cæterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem, ut pretium domus hujusmodi, sic ut premittitur vendendæ,

penes sacrum montem pietatis, seu aliquam personam de fide, et facultatibus

idoneam, vere, et realiter deponatur, neque exinde levari possit; nisi ad effectum

illum fabricæ Regularis domus hujusmodi, ut præfertur, implicandi, et expendendi.

Nos enim irritum decernimus, et inane, quidquid secus super his

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!