02.06.2014 Views

HISTORIA GENERAL - Provinciasannicolas.org

HISTORIA GENERAL - Provinciasannicolas.org

HISTORIA GENERAL - Provinciasannicolas.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DÉCADA XI. CAPÍTULO SEXTO. ARTÍCULO 3 397

opportune providere et ut infra indulgere de benignitate Apostolica digneremur.

Nos igitur, eorumdem Exponentium votis hac in re, quantum cum Domino

possumus, favorabiliter annuere volentes, et eorum singulares personas a quibusvis

excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis,

censuris et pænis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si

quibus quomodolibet innodate existunt, ad effectum præsentium dumtaxat consequendum,

harum serie absolventes et absolutas fore censentes, hujusmodi supplicationibus

inclinati, de memoratorum Cardinalium, qui, partibus informantibus,

supra dictum Capitulum Generale confirmandum, et pro illius sanatione ad

cautelam Nobis supplicandum esse censuerunt, consilio, Capitulum Generale

prædictum auctoritate Apostolica tenore præsentium confirmamus et approbamus,

eique inviolabiles Apostolicæ firmitatis robur adjicimus, ac illud, quatenus

opus sit, ad cautelam sanamus et convalidamus, ac omnes et singulos juris et facti

defectilsvi que desuper quomodolibet intervenerint, supplemus, salva tamen

semper impremissis auctoritatæ dictæ Congregationis Cardinalium. Decernentes

easdem præsentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque

plenarios et íntegros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat et spectavit

in futurum, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective

inviolabiliter observari, sicque in præmissis per quoscumque Judices Ordinarios,

et Delegatos etiam Causarum Palatii Apostolicæ Auditores, judicari et definiri

debere ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate

scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus præmissis, ac Constitutionibus

et Ordinationibus Apostolicis, necnon quatenus opus sit, Ordinis ac

Congregationis Fratrum Discalceatorum, et Provinciæ Præfatorum, aliisve quibusvis

etiam juramento confirmatione Apostólica, vel quavis firmitate alia roboratis

Statutis, et Consuetudinibus, Privilegiis quoque, Indultis et Litteris Apostolicis

in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis.

Quibus omnibus et singulis, illorum tenores præsentibus pro plene et sufficienter

expressis, et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris

ad præmissorum effectum ac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus,

cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud Sanctam Mariam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!