03.06.2013 Views

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Enarratio capitis noni Esaiae. [1543/44.] 154G. (V. 1) 605

dicunt: Nos ne in tenebris ambularemus? Satin sanus es, Esaia, qui haec

audes pronunciaro ilc discipulis Mosi, de populo et peculio Dei? Qui pos-

sunt tarn imprudentes voces tibi cxcidere? Gerte populus lucis sumua et

in luce ambulamus. 'Habemus Patrem Abraham', habemus Prophetas. Quiffliattii.s,»

t igitur coeci essemus? Quomodo in tenebria ambularemus?

Propheta, nihil motus omnibus illis gloriationibus de Patribus, de

lege, de peculio, de sapientia, concludit et iiivolvit omnes hominca,

ludaeos et gentes in hanc miseriam et deplorandum vitae statum, quod

sint coeci, insipientes, ignorantes, impii, stulti, in summa quod ambulent

10 in tenebris. Quis hoc ferret?

Sed Propheta loquitur de alia luce, sapientia, iusticia, pace quam de

humana sapientia, luce, ratione aut de omnibus, de quibus gloriari potest

homo, aut [S^g. S] de donis, quibus homo praeditus est, etiam de lege. Longe

alia lux haec sit oportet, quam Puer et Filius hie adfert, qua obruat et

15 illuminet tenebras. Qualis est autem? num sapientia mundi? num lex

Mosi? Minime. Sed lucem adfert de pace aeterna, de iusticia aeterna et

de regno aeterno.

Moses illuminat suam Politiam iusticia ceremoniali et legali divinitus

mandata. Papa illuminat suam quoque laternam seu potius cloacam suis

20 decretis et decretalibus, Mahomet suam Alcorano suo. Gloriantur et Phi-

losophi de sapientia, de luce rationis. Sed ea lux, ea sapientia nihil est,

Omnia temporalia sunt, omnia morti obnoxia. Nullus rex ludaeorum, nuUi

Monarchae quantumvis potentes attulerunt lucem pacis, iusticiae et vitae

aeternae, quam Infans et Filius attulit. Omnes igitur homines in orbe

S5 terrarum, ludaei et gentes, quantalibet polleant iusticia, sanctitate, sapi-

entia, potentia, ambulant in tenebris. Si autem ludaeorum populus am-

bulat in tenebris, quid gentes gloriarentur? Si Lex Mosi non illuminat,

multo minus sapientia et lumen rationis.

Haec est prima machina, qua destruit Propheta, quidquid est lucis

30 sapientiae, rationis etc. Ex hoc loco igitur sequitur, quod locutus sit Pro-

pheta de tali infante, qui non daturus aut allaturus esset legem vel reg-

naturus politice, sed quod loquatur de Domino aeterno, rege aeternae pacis

et iusticiae.

ludaei prorsus nihil habent huius argumenti et summae textus nee

35 quidquam integrum et incorruptum esse sinunt, sed singula verba de-

pravant. Tenebras intelligunt peccatores; Et post affingunt, legem Mosi

futuram aeternam, etiam tempore Messiae non auferendam, sed stabiliendam

et conservandam una cum templo, ceremoniis, sacrificiis et cultibus;

18 illuminat im Druckfehlerverzeichnis; Text: illuminata 20 Mahmet .32 rege

Drucifehlerverzeichnis ; Text: regi 35 Text: incorruptum ac esse; DrucJcfehlerverzeichnis

wie oben 37J38 stabilieudum Text

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!