03.06.2013 Views

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Additio in locum Hoseae cap. 13. 1545. (V. 14) 763

Dl] constat, iibi passiva significatio est, simul poni activam et econtra, ut

5

fert natura relativorum: mutuo sese ponunt et toUiint. Ubi scilicet est

absorptii.s, necesse est, ut sit absorbens. Cum ergo S. Paulus voluerit

passivam significationem, id est: 'absorpta est Mors', proferre, simul

sigaiflcavit illam activam significationem esse in lesaiae textu intelligen-

dam, non pro Morte, sed contra Mortem ; Et Lxx male vertisse : 'Devoravit

Mors praevalens' in nominativo; Sed fuisse vertendum: 'Devoravit

(scilicet Filius Dei) Mortem', in accusativo, 'in victoriam' sive 'in üncm'.

Sic est enim in Ebraeo: 'Devoravit, absorpsit seu praecipitavit Mortem

10 in sempiternum' seu 'victoriam'.^

'In victoriam', c[uod ebraice dicitur: ('la Nezach')*, credo recte ab

Apostolo versum esse. Sciimt Ebraei vim vocabuli 'Nezach' esse id, quod

est: 'superare, superiorem esse, vincere, praevalere, praeesse, praedomi-

nari'ä, ut sit sensus: 'Absorpta est Mors in victoriam', idest: 'Absorpta

IS morte praevalet, dominatur, regnat, triumphat vita'. Significat enim (ut

Grammatica docet) motum ad locum sive (ut Philosoph! de suis rebus

dicunt) flnem Ultimatum et gratia cuius:

Ut haec victoria non sit Christi victoria activa, sed nostra victoria

passiva, quam nobis Christiis sua victoria peperit, scilicet Mors etiara

ao nobis absorpta est (per Christum victorem), ut vita in aeternura triumphet

Nee spes ulla sit Morti, ut unquam redeat, ne ad pugnam quidem, multo

minus ad victoriam seu regnum, quäle hactenus et nunc habet in nos

miserrimos homines.

Sic Paulus Eom. 5.: 'Ut, sicut regnavit Peccatum ad Mortem, ita «om. s, si. u

25 regnet Gratia per lustitiam in vitam aeternam, per Ihesum Christum,

Dominum nostrum.' Et iterum: 'Mors regnavit ab Adam usque ad

Mosen.' Ex iis intelligitur Paulum illud verbum ('Nezach'), quod nostri

'in finem', 'in sempiternum', Lxx 'praevalere' interpretati sunt, pro

'vincere' et 'victoria' usurpasse. Et quid verius dici potest quam: illum

30 vincere et praevalere, qui suo adversario intereimte vel absorpto ipse in

aeternum manet salvus et gloriosus ?

posterior locus est hie, quem in manibus habemus, quem supra ex

Ebraeo reddidimus: 'Ubi sunt Pestilentiae tuae, Mors? Ubi Lues tua.

Inferne?' Quod Paulus sie reddit: 'Ubi tuus est, Mors, Stimulus? Ubi

3» tua. Inferne, Victoria?'

') Urtext: ns:i nian sfea. BeuMin: shz Ingurgitavit, deglutivit, devoravit.

=") Beuehlin: ns: Perpetuum, saeculum, aeteruum; zu Ps. 49, 10: . . pro eo, quod nos

(d. i. die Viüg.) legimus 'in finem', . . Hieronymus verius traduxit: '. . in sempiternum'.

') Zum Verbum nsp Reuchlin: Institit, coegit, sollicitavit, nrgebat ; . . I. Paralippomenon

XV. (V. 21) . .: 'canebant lenazeah", id est graece: 'epinicium' et latine: 'carmen

triumphale*; . . saepe in psalmis praenotatur; 'ad victoriam", . . quia, cum hi psalmi

canerentur, alter alterum canendo superare studebat; unde etiam translatio nostra

(Vtdg.) 'superare' vertit, Danielis VI. (V. 4): . . 'superabat'.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!