03.06.2013 Views

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Enarratio capitis noni Esaiae. [1543/44.] 1546. (V. 2) 623

etc. Quando pcnuria annonae est aut cum malignius nee cum magno

foenore reddituri videntur agri, quod ipsis creditum est, tum agricola-

rura atque omnium hominum vultus tristes ac tetrici sunt. Nostrum

enim gaudium et vita est ipse ager aut terra et coelum foecundans

5 terram.

Ac gaudere de fclicioro et copiosiore frugum proventu, honestissimum

gaudium est, syncerum ac purum. Gaudemus enim data divinitus nobis

esse abunde, unde conservari queat et ali familia, liberi etc. Non est

tale gaudium aut talis voluptas, qualia est turpis illa et foeda voluptas

10 carnis in libidinibus etc. Quando spem magnam nobis faciunt agri aut

cum messis est opima et magna, cum frugcs copiose provenerunt, tum

rident omnium hominum et animalium corda, omnia sunt tunc laetissima.

De vere dixit Virgilius: Omnia tunc rident, tunc formosissimus annus.'

Sed id de messe verius dici potest. Est quidem in principio anni, in vere

u tempus laetissimum, cum omnia florent, sed id tempus non impinguat, non

pascit ventrem, sed oculos duntaxat. Sine cerere autem et Baccho^, hoc est,

corpore non habente necessaria, ventre non saturo, nulla constat laeticia.

luxta illud Psalmi 104.: 'Ut educas panem de terra et vinum, ut laetificet vi-io*, J^f-

cor hominis, ut exhilaret f'aciem in oleo et panis cor hominis confirmet'.

20 Germani dicunt: 6» ift b6§ fingen önb tanken mit ^^ungerigem iauä)^, hoc

est: leiuno ventre et crepitantibus fame intestinis Carmen laetum cani non

potest. Et sobrius nemo saltat. His ac similibus vocibus significant cor-

poris laeticiam constare bona ex parte in cibo ac potu.

Ideo pulcherrima et appositissima est haec similitudo ab oeconomia

25 sumptp, Quia, ubi messis est copiosa, ubi fruges non maligne provenerunt,

ubi non capiunt borrea messis opes, ubi domus, cellaria et promptuaria

omnia replentur, ubi abunde et aifatim est, quo corpus aiimus ac susten-

tamus, ibi mirifico gaudio exhilarantur homines. Hinc dicitur: copiosus

anni proventus, liberalior annona, dives aut opimus autumnus exhilarant

30 homines.

Porro similitudo haec a messe sumpta nondum res est. Sicut verbum,

quod loquimur, tantum signum est, rem tamen in verbo promissam

expectamus, Sic laeticia, quam messis benigna ac copiosa parit est figura

verae illius aeternae ac spiritualis laeticiae, quae melius pingi non potest

35 quam hac similitudine.

1 cum (1.) Druchfehlerverzeichnis; Text: aer 8 etc.? Text 29130 proventus

bis homines Druckfehlerverzeichnis, wo aber annona wieder in annoua verdruckt ist; Text:

proventus homines liberalior annona, dives et opimus antumnus exhilarant

1) Bucolica, Ed. VII, 55; III, 57. >) Terenz, Eumich. IV, 5, 6; Cicero, De nat.

deor. II, 23, 60. ') Wander 2, 923 : Hungrig 17.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!