03.06.2013 Views

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Enai-ratio capitis noiii Esaiae. (1543/41.1 1.'j4ü. (V. 3) 629

Magno et multis laboribus constitit iiobis, ut hunc tcxtum et similes

in Propht'tis et Paulo intclligeremus. Patres tacont et inconvenientia

diciint, imo prorsua obscurant tales locos.

Sed quomodo lex sit virtus pcccati, quomodo peccatum augeatur et

5 roboretur per legem, id non e ratione, sed ex Paulo ad Gala, et Roma. 7.

discendum est, ubi inquit: 'Lex operatur iram' et 'est virtus peccati'. Non J'^jl'^-^^jj^jg

quod incitet et cogat peccare, sed quod peccatum facit, ut fiat peccans

peccatum, hoc est, facit, ut agnoscamus gravitatem et atrocitatem peccati.

Ostendit peccatum, non tollit. Dicit quidem et iubet, quae facienda sint,

'0 videlicct 'diligendum esse Deum ex toto corde et proximum sicut me 3-^,'Jj'j,Yi8

ipsum' etc., Sed virium nihil suppeditat, non me iuvat, ut id, quod iubet,

praestare possim. Exigit a me ea, quae humanac naturae sunt impossibilia.

Neque enim natura suis viribus ex toto corde Deum et proximum

sicut seipsum diligere potest. Quo autem plus impossibilitatem naturae

15 intelligo et sentio, hoc magis et fortius sontio peccatum aut eo fit gravius

peccatum.

Divinac tamen bonitatis singulari beneficio fit, quod nullus ad finem

et plene perfecteque intelligit ac sentit, quid sit peccatum et legis virtus.

Quando conscientia hominem vere tangeret et angeret, quando peccati

20 gravitatem et magnitudinem vere sentiret, si non subito moreretur, diu

tamen vivere non posset. Quo clarius ac magis intelligitur et cognoscitur

peccatum, eo fortius, gravius, atrocius et immanius est et subinde fit gra-

vius, donec tandem oecidat.

Sic exactor ille, hoc est, lex impellit et urget peccatum, peccatum

25 impellit et infert mortem, mors et pavores mortis tollunt hominem. Ideo

multi sunt et fuerunt, qui vere peccatum sentientes, quia non habuerunt

hunc puerum et Filium nobis natum et datum, inconsolabiles fuerunt et

in desperationem prolapsi sunt.

Considera et inspice totam faciem Ecclesiarum sub Papatu, an non

80 illi, qui vere senserunt onus peccati, omnes eadem ratione legi occurre-

runt? an non omnes suis bonis operibus pro peccatis satisfacere tentave-

runt et satisfacturos se somniaverunt? Sed adeo nihil profecerimt, ut, quo

magis sudarent, eo gravius exactor ille eos premeret.

Sic et mihi accidit sub Papatu: Celebrabam quotidie Missas et

35 in singulis Missis tres Patronos invocabam ^, ieiuniis et vigiliis macerabam

corpus ac putabam me hac ratione legi satisfacturum esse et

conscientiam a sceptro exactoris pacaturum. Sed nihil proficiebam;

quo magis bis viis insistebam, hoc terrebar magis, adeo, ut desperaturus

fuissem, Nisi Christus clementer me aspexisset et luce Euangelii sui me

illuminasset.

') U. A. Tischreden 4, Nr. 4422, S. 306, 6 f.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!