03.06.2013 Views

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Enarratio capitis noni Esaiae. [in43/44.] 1546. (V. 3) 627

Quotquot igitur in hunc Infantem et Filium credunt, Ulis condonata

sunt peccata, et quae reliqua sunt ailhuc in carne, ea illis non imputantur

propter fidem in ipsum. Cui auteni peccatum remissum est, in hunc nihil

iuris habet 'mors', nam et ea 'absorpta est' in aeternum per hunc infan-i.sor. 15,51

5 tem. Peccato vero et morte sublatis, nihil invenit lex, quod accuset et

damnet.

Quantumvis igitur grave 'iugum' et ouus sit moxs, asperrima virga

humeri peccatum, durus et implacabilis exactor lex, non est tarnen, quod

sibi metuat populus Infantis et Regis huius, sed laetetur potius et aninio

10 bono ac securo sit. Puer enim natus nobis vicit hos tyrannos et eorum

potentiam ita confregit, ut nihil amplius iuris in populum suum ambulan-

tem in luce habeant. Quin cum Paulo summa cum fiducia suis hostibus

nunc insultare potest: 'Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, Stimulus i. stör. 15, 55

tuus?'. Et certa fide statuere, quod 'Peccatum', ut Paulus alibi ait, 'deeiJft. 2, 10

15 peccato damnatum sit', quod 'Chirographum, quod nobis contrarium eratsfoi. 2, u

per decreta, sublatum sit e medio et adfixum cruci', Quod Christus mortem^ lim. i.iu

aboleverit et vitam ac immortalitatem in lucem produxerit', 2.Timo. 1.

Idque facit citra intermissionem in oranibus piis per totum ipsorum

vitae curriculum et ad consummationem usque seculi, donec mors finaliter

«0 cessabit et ablata prorsus fuerit.

Sed quo modo id facit? Per Euangelium et Sacramenta, quibus inde-

sinenter maxima miracula operatur. Incendit lucem illam suam in cor-

dibus nostris, adfert laeticiam illam omnium maximam, qua gaudemus de

superatis nostris hostibus et laeti dividimus spolia nostra, certo scientes,

35 quod de Satana, morte, Peccato etc. triumphaturi simus. Item gentes im-

perio mortis et diaboli subiectas per Euangelium non solum ad gratiam

vocat, sed ex illis ipsis gentibus subinde eligit eius gratiae innumeros mi-

nistros, qui alios docent, a morte, lege et regno Satanae liberant. Hi enim,

quibus commissum est rainisterium verbi, redimunt homines e potestate

30 diaboli, a morte, peccato etc. At hi, qui liberantur ab istis potentissimis

et immanissimis hostibus, non possunt non summe gaudere.

Hoc gaudium operatur et parit Infans ille per ministerium verbi sui

et Sacramenta, praesertim in illis, qui gustaverunt horrores mortis, qui sen-

serunt, quid sit iugum oneris portare, scilicet nuUo momento certum esse,

35 semper ad mortis mentionem exalbescere et ad eius pavorem tremere, nee

tarnen ullum usquam videre effugium. Hoc onus omnium certe onerum

longo est gravissimum, intolerabile et importabile. Sed beneficio et merito

Filii illius nobis dati sublatum est. Hoc est, mors ipsa, peccati poena,

destructa et prostrata est.

12 Text: illi suis; DrudefMerverzeiclmis : illi abundat 36 effugium Druckfehler-

verzeichnis; Text: effiigim

40*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!