03.06.2013 Views

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

Werke. Kritische Gesamtausgabe. [Hrsg. von J.K.F. ... - Maarten Luther

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

620 Enarratio capitis noni Esaiae. [1543/44.] 1546. (V. 2)

Fatentur doctrinam nostram esse veram, non pugnare cum scripturis,

et nolentes volentes id fateanhir oportet. Docemus primani et secundam

tabulam, confitemur Christum passum, erucifixum, moituum et tertia die

ex mortuis resuscitatum etc., quod et ipsi fatentur. Quare igitur pugnant

contra nos, cum ipsi fateantur vera esse, quae de Christo docemus? Co- »

guntur ludaei etiam fateri, quod recte doceamus dccalogum. Quid igitur

in nobis desiderant? Cur nos tanto odio et furore persequuntur?

Ob magnas, si Deo placet, causas id fit. Quas quaeso? Non serva-

«Roittis.s^ijjus traditionea seniorum, 'non lavamus manus, non servamus sabbatum,

vellicamus in sabbato spicas', hoc est, non credimus Papam esse caput lo

Ecclesiae, non radimus capita, non sumus restiferi, saccogeruli, loripedes,

lignipcdes, iiudipedes, funigeri, linostolii, pullati etc.' Üb haec tanta fla-

gitia scilicet damnamur.

Sed quid illa ad rem? Rogas. lUa, quae nulla sunt, ipsis sunt summa,

tanta est eorum coecitas, tam praeposterum iudicium et sceleratum. Audiunt "»

nos docere decem praecepta, audiunt nos credcre, quae sunt in eis et in

Euangelio, sed quia negamus Sanctos invocandos, non credimus purgato-

rium, quia rasuras, quas Dens non exigit, nihili facimus, quia abomina-

mur, quae execratur in verbo suo Deus, quia sartam tectam verbi divini

autoritatem et dignitatcm volunius, quia gloriam Dei et Christi Domini ao

nostri constanter tuemur contra traditiones humanas et cultus fictitios

atque idolatricos, Ideo damnamur, hacretici et seditiosi vocamur.

Sic pugnant contra agnitam veritatem, contra lucem tam chire splen-

dentem et radiis suis oculos ipsorum praestringentem. Propter res nihili,

ob nullam nostram culpam, damnant nos. Volunt, ut adoremus istas Zal- a»

maveth, tenebras, umbras mortis pro luce ilUi vera nobis lucente. Sed id

faciemus nunquam. Hunc regem, hunc Filium in throno David sedentem,

hanc luccm, hunc solem adorare volumus et fortiter perrumpemus et dis-

cutiemus istas tenebras, lotiones, rasuras etc. Sed si id tentavcris, 'non

magnificabis laeticiam', accerses tum periculum, nam occident te. Quid tum? so

Possunt quidem me opprimere, sed non oppriment lianc lucem.

In princijjio causae Euangclicae dixit quidam Frater ex ordine nostro

ad me: Crcde mihi, Frater, pudere suffundct nos et grave erit ac diffi-

cile confiteri, quae tu doces quia hoc ipso confitemur nos errasse; Revocare

illa, quae tot annos docuimus et credidimus, durum erit.^ Magna «

reverentia et gaudio amabat et exosculabatur virhum vir ille bonus, sed

tarnen hoc videbat, quod pauci errorem essent confessuri, quod cum magna

difficultate id futurum esset. Et id videmus nunc «ic fieri. Nolunt fateri,

quod in una syllaba erraverint, quod anibuiaverint in tunebris et liabitavcrint

in terra umbrae mortis. u

') Beteichnungen für das Munchsicttni. ') Klosterrrinncriitig Luther$.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!