14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

rum centum septuaginta quinque vel circa. Vacat per privationem et sententiam

in foro episcopali latam contra dominum Lucium Luzaghum clericum

tantum, qui tamen contra formam sententiae fructus [f. 176r] percipit

et oneri non satisfacit. Cappellanus mercenarius est frater Hieronimus

Delphinellus, ordinis Eremitarum cum mercede librarum centum triginta

quae solvuntur a praefato domino Lucio. Exhibuit licentiam a priore

monasterii Misericordiae Pontis Vici permanendi extra monasterium nec

non facultatem ab ordinario celebrandi, imputatus et processatus de copula

carnali et quod medicandi artem exercet, ut in fillo processuum. Ad hoc

altare praefatus dominus Lucius tenetur ad celebrationem missae in hebdomada

ex obligatione per eum ut dicitur sponte suscepta, cui praefatus

frater Hieronimus satisfacit.

Altare Sancti Ioannis Baptistae dotatum redditu annuo librarum sexaginta

de planetis cum onere missae unius in hebdomada de iure patronatus

ut dicitur familiae de Laude. Cappellanus ellectus tantum est praesbiter

Patricius de Laude qui oneri satisfacit, est brixiensis, aetatis annorum 26,

legitime docuit de ordinibus. Ad altare Corporis Domini duae missae in

hebdomada celebrantur ex devotione Scholae Corporis Domini. In eodem

3

altari est onus alterius missae in hebdomada, ad quod tenetur dominus

Ioseph Mosca ex relicto domini Andreae eius patris, qui satisfacit cum

mercede librarum sex in anno. Cappellanus mercenarius est praefatus frater

Hieronimus Delfinus.

Altare Sancti Michaelis cum cappellania quae habet onus missae unius

in hebdomada et dicitur de iure patronatus familiae de Odofredis. Redditus

annui sunt librarum septuaginta. Cappellanus titularis est praesbiter

Laurentius de Odofredis mansionarius in ecclesia cathedrali, qui satisfacit

per praefatum fratrem Basilium Gornum cum annua mercede librarum

sexdecim cum dimidia. Altare Omnium Sanctorum cum cappellania quae

habet onus missae in hebdomada et dicitur de iure patronatus familiae de

Mercandis. Redditus annui sunt librarum octuaginta. Cappellanus titularis

est reverendus dominus Iacobus de Rovellis, absens, et satisfacit per prefatum

fratrem Basilium. Altare Sanctae Caterinae habet cappellaniam cum

onere celebrandi ad mandatum archipresbiteri et coadiuvandi in cura animarum.

Redditus [f. 176v] annui sunt scutorum centum super quibus pensio

annua ducatorum quinquaginta reservata dicitur dominuo Andreae de

Antoninis. Cappellanus coadiutor titularis est praesbiter Hieronimus de

52

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!