14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

toriae in territorio Montis Clari in regione viae Brixiae seu Valletae, cui coheret

a sero et meridie via scholae Corporis Christi ut ex informationibus

assumptis constat 4 . Scholares quotidie decreta condunt sine ordinarii licentia

et approbatione, rationem administrationis non reddunt ordinario.

Ecclesia parochialis Sancti Pancratii plebs nuncupata

Est patens, indiget reparationem et aliquo ornatu, habet altare maius, tectum

imperfectum, sacristia quae supellectili caret. Redditus sunt hodie scuta 400

vel circa quae demptis scutis quinquaginta pro sustentatione archipraesbiteri

reservata sunt reverendissimo archipresbitero Corcyrensi. Privilegia ac

iura istius ecclesiae reperta fuerunt apud universitatem et homines eiusdem

loci, qui iure medio illa in manibus illustrissimi domini cardinalis visitatoris

exhibuerunt, quorum transumptus tituli depositi est penes reverendum

Delphinum episcopum brixiensem. Erat olim immunis et libera ab exactione

episcopali ex privilegio Raymondi episcopi brixiensis dictae plebi concesso

anno 1572 5 . Erat item sub protetione beati Petri ex privilegio summorum

pontificum Alexandri IIII et Iulii III. Habet ius decimandi de redditibus et

fructibus bonorum territorii Montisclari ac omnem proventum decimarum

de novalibus ut per litteras summorum pontificum [f. 215v] Alexandri IIII,

Lucii III et Urbani III in actis visitationis exhibitas clare constat. De qua

decima et iure decimandi anno 1341 archipraesbiter illius temporis investivit

universitatem et homines Montis Clari et successive annis 1370 et 1464

archipraesbiteri renovarunt dictam locationem seu investituram ad favorem

eiusdem universitatis et hominum cum pactis et conventionibus de quibus in

instrumentis in actis visitationis exhibitis. Hodie decima solvitur, sed non ad

praescriptum praedictorum privilegiorum et concessionum nec etiam locationum

et investiturae, sed illarum solutio ad quid minimum redacta est ac

illam penitus subtrahere moliuntur variis artibus.

Ecclesia Sancti Marci intra moenia castri, est penitus dirupta, nullos redditus

habet.

Ecclesia Sancti Rochi extra portam praedicti oppidi, est patens, indiget

pavimento, habet tum altare maius sed non ad formam. Sacristia non est

perfecta. Indumentis sacris et aliis rebus quae ad ornatum altaris pertinent,

caret. Claves asservantur apud laicas personas. Liber rationum eleemosina-

211

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!