14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

sidet et habitat in domibus parochialibus. Cappellanus curatus, quem

habere tenetur, est reverendus dominus Foelix de Salendis canonicus regularis

ordinis Sancti Augustini, qui de licentia ab eius 5 superioribus permanendi

extra claustrum non decipit, sed tantum habet quandam facultatem

limitatam. Clericus eidem archipresbitero [f. 231r] in divinis inserviens est

Georgius Clarinus, annorum 17, in ordine lectoratus constitutus. Animae

sunt circiter 700, quae ex iis sacram communionem sumunt 500. Schola

Doctrinae christianae exercetur ad institutum.

Schola Sanctissimi Sacramenti erecta, ut dicitur, in altari sub eodem titulo

in ecclesia parochiali praedicta. Non habet regulas praescriptas. Regitur a

massario et duobus sindicis qui singulo anno mutantur. Habet plodia quatuor

terrae cum oneribus in descriptione altaris notatis, ex redditibus eleemosinis

tertia dominica cuiuslibet mensis celebratur missa conventualis et die sequenti

officium pro mortuis ut in statu altaris. Calcula administrationis a tribus

annis citra non fuerunt facta et libri redditus et expensarum sine ordine

tenentur. Fuit visitata in anno praeterito a visitatore reverendissimi ordinarii.

Schola Rosarii erecta de anno 1578 a fratre Basilio brixiensis ordinis

Praedicatorum. Regitur a priore, massario et sex consiliariis. Habet eleemosynas

tantum, quae impenduntur in ornatum altaris et in celebratione

missae conventualis prima dominica cuiuslibet mensis. Exhibitis libris

administrati muneris, compertum est recto ordine illud munus praestari.

Ecclesia Sanctorum Faustini et Iovitae olim erat parochialis et archipresbiteratus

nuncupatur, cura postea ob maius populi commodum translata

est in ecclesia Sancti Stephani ut supra in eius statu. Est satis ampla sed

inculta et distat ab oppido medio miliari. Ignoratur de consecratione. Altaria

tria habet inornata. In ea raro celebratur. Redditus simul cum cura translati

sunt ad praedictam ecclesiam.

Oratorium Sanctorum Quirici et Iulitae, campestre, est membrum

archipresbiteratus sed pene dirutum. Habet unicum altare in quo die eius

festivitatis celebratur 6 . Bona dicti oratorii fuerunt unita praebendae archipresbiteratus.

Ecclesia Sanctae Mariae Assumptionis extra oppidum, nuncupata del

Dosso, est membrum archipresbiteratus, parva sed ornata. Est consecrata.

293

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!