14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Rector 4 archipraesbiter est reverendus dominus Solomon de Valeriis

venetus, aetatis annorum 38, sacerdos iam annis decem citra beneficium

obtinuit per resignationem predicti reverendi domini Silvestri reservatarii

eius patroni, legitime docuit de titulo sed non de ordinibus maioribus.

Habitat in domibus parochialibus. Super nonnullis erratibus processatus ut

in filo. Celebratur hucusque semel tamen curam non exercet factumque

fuit ei praeceptum atque promissit ipse ut officium recitaret, missam celebraret,

curam animarum per se ipsum exerceret, sacramenta ministraret ad

praescriptum concili provincialis sub pena restitutionis fructuum et privationis

beneficii et quoties diebus festis non celebraret penam aureorum

duorum subiret. Coadiutor qui predicto archipraesbitero in presentia

curam animarum exercet est praesbiter Franciscus Danus brixiensis, aetatis

annorum 47 et cum annua mercede ducatorum quadraginta. Habitat in

domo paterna, legitime docuit de ordinibus quandoque operam dat agricolturae.

Coadiutor mercenarius est dominus praesbiter Ioannes Danus

frater dicti praesbiteri Francisci, aetatis annorum 35 cum annua mercede

ducatorum quadraginta qui solvuntur a reservatario, legitime docuit de

ordinibus. Habitat in domo paterna, operam dat agricolturae, processatus

de simonia super cappellania huius ecclesiae. Clericus nullus adest.

Animae huius parochiae sunt circiter 3600, quorum 2200 sacram sumunt

eucharistiam et ex quibus omnibus 1596 distant a parochiali miliaribus duobus

ac tribus in diversis vicis habitantes admodum reliqui in violatione

festorum hoc in loco et locis finitimis exercendo nundinas et mercatus.

Concubinarii sunt domini Ioannes Baptista Caprianus cum Claudia Papeta,

qui Caprianus a dicto concubinatu abstinere promissit sub pena aureorum

[f. 200v] triginta et excomunicationis in subsidium et pro eo fideiussit Marcus

de Abundiis; Iacobus Cattaneus de Turino cum appellata la Zoppa, qui

abstinere promissit sub pena aureorum 25 et excomunicationis in subsidium;

Petrus Capparinus cum Beltramina, dominus Iulius Finettus cum

Iulia de Turolotis, quibus factum fuit praeceptum quatenus sub excomunicationis

quoad viros et quoad mulieres sub pena exilii a civitate et diocesi

brixiensi abstineant omnino. Schola Doctrinae christianae exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti est antiqua, de errectione non constat.

Regulas antiquas habet non tamen comprobatas, in ea descripti sunt scholares

numero 300 et cum primo describuntur et ad scholam admituntur

nescio quid solvere coguntur. Regitur a tribus sindicis, massario et servito-

158

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!