14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Sancti Alberti translata censeatur. [f. 131v] Scholares ipsi massarium quottannis

constituant, et computa fiant ad praesentiam reverendi archipresbiteri.

Altaria Sanctae Mariae 8 , Sancti Antonii et Sancti Sebastiani extra ecclesiam

sub porticu existentia, tollantur; imago vero Dive Mariae, quae devotionis

est, integra pariete inciso in ecclesiam transferatur ad altare Sancti

Stefani una cum eius titulo. Collectio vero, regimen et administratio oblationum

huic altari in ecclesia sic translato fiendarum pertineat et spectet

archipresbitero huius ecclesiae, uni ex nobilibus et alteri ex communitate,

iam alias deputatis et nominatis in bulla sanctissimi Domini Nostri papae

quarti superinde concessa, quae quidem oblationes in usus in dicta

bulla expressos convertatur. Missa ferialis, quae a cappellano Sancti Rochi

in hoc altari celebrari consuevit, in oratorio Sancti Rochi celebretur.

Ne alia altaria in hac archipresbiterali ecclesia concedantur nisi prius

constructis cappellis extra parietem prominentibus, in quibus construantur

ad formam. Ecclesia reparetur a tecti ruina, quam minatur, construendo

arcus ad formam aliorum iam factorum, ad quorum impensas concurrant

archipresbiter, nobiles, ac communitas, cum quibus habito superinde

colloquio 9 hanc conventionem acceptare significarunt praedicto illustrissimo

visitatori, et quottannis arcus unus saltem perficiatur. Fenestrae ecclesiae

vitreis muniantur. Pavimentum ecclesiae resarciatur 10 , et in seconda

navi e caemento fiat. Parietes rudes dealbentur. Confessionalia extra cappellam

maiorem tollantur, et in loco conspiquo reponantur, fiantque ad

formam duo scilicet ab archipresbitero unumque a singulo coadiutore.

[f. 132r] Fiat infra tres menses armarium commune in sacristia, in quo

unusquisque sacerdos cappellanus separate paramenta sua servet, cum alio

armario supra in modum gradus unius, in quo calices, corporalia, et alia

eiusmodi serventur, et hoc expensis communibus ipsorum cappellanorum.

Oratorium decens fiat in angulo dictae sacrestiae e regione ostii. Tabella in

sacristia sit, in qua onera missarum describantur, et aliae tabellae ad praescriptum

conciliorum et instructionum. Campanae cum pro divinis, ac ad

usum ecclesiasticum pulsantur, id munus ab ecclesiastico vel alio in habitu

ecclesiastico existente fiat. Organum quamprimum resarciatur. Murus qui

dividit caemeterium a via publica altius extollatur.

Archipresbiter ne diebus festis de praecepto nundinas in hoc loco fieri

permittat, alias ecclesia interdicatur. Archipresbiter procuret domum parochialem,

quae nimis incommoda est, cum debitis consensibus permutare

60

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!