14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

sariis nuncupatis, qui mutantur. Habet annuos redditus scutorum 35, quae

expenduntur partim in oleum pro lampade Sanctissimi Sacramenti et in

altaris ornatum partimque in sublevando pauperum miseriam. Ratio administrationis

redditur singulis annis archipraesbitero. Fuit visitata ab ordinario

et eius vicario.

Ecclesia Sancti Sebastiani, sita est intra moenia castri eiusdem loci et bene

ornata. Habet unicum altare in quo aliquando celebratur ex devotione.

[f. 212r] Oratorium Sanctae Mariae Disciplinatorum, satis amplum et

ornatum est eiusque cura incumbit Disciplinis ex permissu archipresbiteri.

Habet tria altaria, sed in illis raro celebratur. Redditus annuos ducatorum

sex, qui impenduntur in reparationem et ornatum dicti oratorii. Ibidem

docentur puellae doctrinam christianam.

Confraternitas Disciplinatorum, instituta et erecta, ut dicitur, antiquitas

in oratorio Sanctae Mariae antedictae annexo. Non habet regulas praescriptas.

Regitur ab officialibus ab eiusdem scholaribus delectis. Nullos

redditus. Administrationis rationem reddunt singulo anno cum interventu

reverendi archipraesbiteri. Visitata fuit ab ordinario et eius vicario.

[f. 212v] Mons pietatis, situs in platea eiusdem loci Castillioni a communitate

erectus. Redditus annui sunt librarum 200, ex quibus mutuatur

pecunia pauperibus non tamen excedens summam trium ducatorum, recipiendo

pignora quae restituuntur cum pecunia mutuata redditur et hoc

sine aliqua spe lucri etiam mentali. Regitur a duobus deputatis et cuilibet

eorum pro labore constitutae sunt in mercedem librae 18 singulo anno.

Tenentur patroni infra annum luere pignora alioquin subhastatur et quod

ultra summam debiti ex pignorum subhastatione provenit patrono restituitur.

Supputationis administrationis redduntur coram archipraesbitero.

Ecclesia Sanctorum Petri et Pauli fratrum Servorum, est patens, sed eget

reparatione et ornatu et non asservatur in ea Sanctissimum Sacramentum.

Est consecrata. Habet quattuor altaria non dotata in quibus celebratur a

fratribus in monasterio ecclesiae annexo commorantibus, qui fratres residen-

[f. 213r] tes ordinarie esse debent sex duo tantum reperti sunt et pro-

202

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!