14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

munitas ad libitum. In hac ecclesia adsunt organa, quae pulsantur cum

mercede triginta scutorum, quorum medietatem sine aliqua obbligatione

solvit archipraesbiter aliamque medietatem communitas. Redditus annui

archipraesbiterales sunt scutorum 180, quae supersunt ultra [f. 250r]

disgregationem plodiorum 60 terrae pro duabus cappellis curatis sub titulo

Sancti Michaelis et Sancti Hieronymi ut supra, cum onere coadiuvandi

in cura animarum et divinis interessendi omniaque alia parochialia praestandi.

Alia dimembratio etiam facta fuit plodiorum duodecim terrae pro

alio cappellano ut in statu altaris Sanctissimi Sacramenti. Item alienata fuerunt

plodia 50 terrae in emphiteusim 8 cum recognitione scutorum 18 in

anno, ita quod bona praedictae ecclesiae a primaeva institutione habebat

plodia ducentum triginta quinque terrae. Nunc vero praebenda ipsa habet

tantum plodia centum viginti terrae quorum redditus sunt ut supra scutorum

centum octoginta. In dicta ecclesia non est ressidentia. Diebus festis

canuntur vespere et complectorium ac tertia, diebus vero feriatis vesperae

et complectorium, quibus intersunt etiam cappellani coadiutores et clerici.

Archipresbiter curatus et titularis est reverendus Ulysses de Arrivabenis

loci Canneti, annorum 39, sacerdos, qui legitime docuit de titulo beneficii

et eius ordinibus praeterquam de minoribus. Est scientia idoneus et

bonis moribus. Ressidet et habitat in domibus laycalibus quas conduxit,

ecclesiae proximis. Per se ipsum uti deberet curae munera non subit. Retinet

secum clericum sibi in divinis inservientem. Alii item clerici sunt in

hoc oppido, qui functiones suas in hac ecclesia exercent, videlicet Bartholomeus

Bossius loci Canneti, annorum 22, subdiaconus, qui legitime

docuit de eius ordinibus, Ioseph de Cesiis Canneti, annorum XIX, acolytus,

qui docuit de ordinibus, Sebastianus de Arrighinis Canneti, annorum

17, acolytus qui non docuit de ordinibus, Alexander de Sedazzariis loci

Canneti, lector, annorum 28, qui docuit de eius ordinibus, Thomas de

Festis loci Casalismauri, annorum 22, acolytus qui item docuit de ordinibus,

Alexander de Giardinis loci Volungi, annorum 22, lector, qui docuit

de ordinibus, Ioannes Baptista Gasparinus Volungi, annorum 18, lector,

non exhibuit litteras ordinum. Hi omnes clerici ordinum suorum functiones

exercent. Animae sunt 2200, quae ex his sacram communionem

sumunt 1400. Passim in praedicto loco deliquitur in violatione festarum,

exercentur nundinae diebus festis. Doctrina christiana exer- [f. 250v]

cetur sed frigide.

394

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!