14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

Ex privilegiis praedictae ecclesiae, et decreti olim anno 1516 facti, atque

etiam ex natura ecclesiae [f. 219r] collegiatae, quae insignis est, et insignia

ac privilegia insigniarum ecclesiarum collegiatarum habet, et ex sententiis

latis satis liquet munus canonicorum, capitulive esse horas canonicas in

choro recitare, missas conventuales celebrare ac munia omnia collegiatarum

ecclesiarum praestare. Itaque in posterum in hac ecclesia archipresbiterali

ab archipresbitero, et canonicis omnes horae canonicae recitentur,

cananturque distinctis temporibus ad praescriptum tabellae pro ratione

temporis, tum vero etiam quotidie missa conventualis decantentur servatis

regulis conciliorum huius provinciae Mediolanensis. Verum quia usu evenire

posset, ut negligerentur, cum nullae sint distributiones, auctoritate

sacri concilii Tridentini, tertia pars fructuum et quorumcunque proventuum,

obventionum, tam praebendae archipresbiteralis quam canonicatuum

omnium, ex nunc separata sit et in distributiones quotidianas conversa

censeatur, quas consequantur nisi qui praesentes in choro munera sua

impleverint ad praescriptum concilii Tridentini et provincialis.

Quoniam canonici usque ad concilii Tridentini tempus officium Beatae

Mariae in choro recitare consueverunt, at postea hoc institutum intermiserunt,

nunc illud resumant atque in eo perseverent, singulas horas officii

Beatae Mariae cum singulis horis officii maioris ad rubricarum praescriptum

coniungant. In missis conventualibus dominicis et aliis diebus, qui ex

praescripta consuetudine vel voto festi sunt, et quibus officium duplex fit,

diaconi et subdiaconi et duo canonici sacris vestibus induti deserviant in

missa conventuali, diebus vero ferialibus toleretur si sacras vestes non

induant ob exiguum numerum canonicorum. Archipresbiter iis item diebus,

quibus episcopi in pontificalibus celebrare solent ex praescripto concilii

provincialis quarti, missam solemnem cantet cui celebranti canonici

assistant, [f. 219v] ministrentve poena archipresbitero arbitraria.

Constituatur ex canonicis sacerdotibus hebdomadarius, qui missam et

vesperas canat, cui octavo die succedat alius eiusdem ordinis, idque semper

in orbem fiat. Munus vero diaconatus et subdiaconatus ii praestabunt, qui

tunc in dictis ordinibus constituti reperientur, si vero omnes praesbiteratus

ordine initiati fuerint canonici duo inferiores celebranti canonico assistent

et inserviant. Qui duo ultimi canonici tunc non teneantur esse hebdomadarii

in canendo missam conventualem, etiam diebus ferialibus, sed diaconatus

et subdiaconatus muneribus tantum in missa conventuali fungantur,

337

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!