14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

Animae sunt 4000, quae ex eis sumunt sanctissimam Eucharistiam sunt

3000 et illorum maxima pars habitat extra oppidum, quod moeniis cinctum

est ac praesidio militum custoditur et ob locorum distantiam et difficultatem

itineris et fluminum, quae tempore hyemali inundant, parochi sine

magno incommodo ad sacramenta percipienda et divina audienda accedere

non possunt ad ecclesiam parochialem in hoc loco Asulae. Habitant etiam

Hebraei nonnulli. Dominus Lodovicus Bocalis processatus de verbis

suspectis haeresis cuius causa 16 ad reverendum episcopum et ad reverendum

patrem inquisitorem brixiensem relata 17 fuit. Domina Candida item

de Asula delata fuit de sortilegiis et incantationibus, cuius causa ad predictos

episcopum et inquisitorem comissa fuit. Conveniunt ad Doctrinam

christianam in ecclesia collegiata, foeminae vero in ecclesia Disciplinatorum,

sed frigidae ubique exercetur.

Confraternitas Sanctissimi Corporis Christi antiquitus in hac ecclesia

archipresbiterali cepta, quae aggregata est archiconfraternitati Minervae,

super qua aggregatione obtinuit bullas cum indulgentiis. Regitur per sexdecim

officiales, videlicet abbatem, duos sindicos, conservatorem, duos

massarios et duodecim consiliarios qui singulo anno mutantur. Habent

regulas summarie praescriptas tamen in bulla. Habet redditum annuum

librarum 95, super quibus redditibus nullum est onus. Ex devotione et

institutione in tertia dominica cuiuslibet mensis canitur missa ad altare

Sanctissimi Sacramenti et subsequenter [f. 238v] in feria secunda fit officium

pro mortuis. De omnibus redditibus et expensis ratio describitur in

libro exhibito, recto ordine. Suputationes fiunt saltem bis in anno sine

interventu archipresbiteri. Fuit visitata de anno 1566 ab ordinario Bollano.

Ad praedictam scholam est legatum sive fidecommissum relictum a quondam

Bartholomeo Cremonensi asulensi, qui testator, post alia legata, reliquit

dictae confraternitati residuum eius bonorum pro tot puellis nuptui

tradendis sine aliquo lucro ipsi scholae proveniente; ipsa bona, scilicet plodia

26 terrae, possidentur a schola. Repertum est officiales alienasse et

commutasse quaedam bona stabilia scholae sine facultate superiorum

ecclesiasticorum.

Schola Conceptionis

Schola Societatis Conceptionis Beatae Virginis Mariae est antiqua, de eius

erectione non constat. Regitur per sexdecim officiales, videlicet duos sin-

324

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!