14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

instructionum comparentur. Baptisterio fiat ciborium, et extra ultimum

gradum sepiatur.

Altare maius quod habet armarium a parte posteriori solidetur. Altare

Beatae Mariae Virginis, quod extra capellam maiorem orientem versus vergit,

tollatur et extruatur ibi prope, sed inhaereat parieti septentrionali

impensis scholae Disciplinatorum. Altare Corporis Christi tollatur, et e

regione alterius Beatae Mariae extruatur ibi prope, [f. 190v] sed sicut de

praesenti inhaeret parieti orientem versus, in nova extructione haereat

parieti meridionali, et hoc impensis scholae Corporis Christi, onus vero

celebrandi, quod a praedictis scholaribus praestatur, ex nunc transferimus

ad altare maius ibique ei satisfiat.

Ecclesiae quamprimum procuretur consecratio. Fiat pavimentum.

Campanile item extruatur. Confessionalia duo conficiantur ad formam.

Sacristia aedificetur a parte septentrionali, cum suo lavatorio et oratorio.

Procedatur contra presbiterum Baptistam de Orlandinis rectorem absentem,

et ad residentiam compellatur, nisi probaverit de legitima renunciatione,

quo casu provideatur de parocho titulari. Teneatur clericus, qui idoneus

sit et semper incedat in habitu et tonsura, sumptibus populi ob ecclesiae

fructuum tenuitatem.

Pro confraternitate Disciplinatorum Sulphorini

Singulis annis officiales deligantur, videlicet prior, cancellarius, thesaurarius,

sacrista et duo visitatores, qui confirmentur a reverendissimo ordinario.

Visitatores una cum curato visitent et recognoscant illos omnes, qui

indigent eleemosinarum, et indigentiam referant aliis officialibus, et curatus

schedulam scribat, quae thesaurario mittatur, qui illius vi eleemosinam

praescriptam tradat indigenti.

Ne in posterum redditus dictae confraternitatis distribuantur in die

veneris sancti singulis de populo, uti solebant, sed tantum vere indigentibus

tempore necessitatis tantum. Ne deinceps commessationes inter ipsos

scholares in die Coenae Domini fiant, nec alio tempore, [f. 191r] aut quavis

occasione. Singulis annis rationem administrationis reverendissimo

ordinario, vel vicario foraneo vel alii ab episcopo deputando reddant. Servent

regulas ad usum totius provinciae Mediolanensis editas, et illas servent.

Si infra annum praedicti scholares oratorium sibi minime construxerint,

illis concedimus ecclesiam Sancti Petri, in cuius reparatione et ornatu

233

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!