14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VISITA AI MONASTERI

Contignatio interioris exteriorisque ecclesiae ob eius angustiam et

depressionem, superiore tamen remanente, amoveatur. Paries item eam

dividens tollatur omnino, ut eius longitudini consultum magis sit, rursus

ducatur paries ad superiorem contignationem usque qui ab exteriori dividat,

in quo aedificentur fenestrae, quae clathris ferreis duplicibus ex praescripto

instructionum muniantur, unde et missam audiant et Sanctissimum

Sacramentum a sacerdote celebrante elatum aspiciant. In praedicto insuper

pariete fiant fenestellae pro sacra communione et pro rota, ex qua exponantur

sacra indumenta. Praedicta vero omnia ad sex menses praestentur.

Pavimentum ecclesiae aliquantulum tollatur pro ratione eiusdem altitudinis

latitudinisque.

Lamina fenestrae loci confessionum ita firmetur, ut aperiri nullo modo

possit; in qua fenestella etiam fiat ab utroque latere palmi unius amplitudine,

eaque sera et clave bene munita, quae ad conficienda instrumenta et audiendas

conciones ac huiusmodi tantum aperiatur. Supra locum collocutionis

exteriorem extruatur locus pro audiendis confessionibus atque [f. 188v] ea

de causa solido muro instar inferioris dividatur, in quo ne rima quidem, foramenve

ullum sit, praterquam fenestella ad sacras confessiones audiendas,

appositis ab utroque latere clathris ferreis cum lamina tenuiter perforata et

tela, iisque in pariete ita compactis, ut nulla ratione dimoveri possint; in eo

item conficiatur rota parva ad formam instructionum et scala in loco collocutionis

externo, per quam ad superiorem item externum fiat adscensus.

Rotae omnes ad praescriptum instructionum redigantur. Vasa pro asservandis

uvis statim extra clausuram exportentur, neque ea amplius in eam intromittantur.

Fenestrae ad ingressum loci dormitionis altiores reddantur.

Fenestra in communi loco obstruatur. Ad omnes alias fenestras, quae

spectant in viam publicam, praeter cancellos adhibeantur etiam repagula, quae

trumbae vulgo nuncupantur. Ad porticum item superiorem apponatur transenna

gelosiave, quae sit altitudine cubitorum duorum. Ianua curruum cancellis

ad formam instructionum sepiatur. Arbores omnes iuxta parietes intra

clausuram succidantur; vites vero a pariete longe retrahantur. Agatur cum

domino Zambono et domino Lucio, ut curent plantas duas moros appellatas

prope parietem monialium extra clausuram quam primum evellendas.

Moniales, licet conversae, proposita poena excommunicationis latae sententiae,

ac aliis sacrorum canonum iure, novissimeque Pii V et Gregorii XIII

constitutionibus sancitis, ne extra clausuram nullo quovis praetextu, etiam

425

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!