14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA CENTRALE

Schola Corporis Domini incepta de anno 1512, de errectione tamen

non constat, regulas habet non comprobatas. Scholares in ea descripti sunt

ad numerum 400 vel circa, reguntur per duos sindicos et massarium qui

singulis annis mutantur. Redditus non habet praeter elleemosinas quae

expenduntur in cereos et celebrationem missae singula prima dominica

cuiuslibet mensis. Rationes redduntur [f. 206v] praesente curato, exhibiti

fuerunt libri et bene reguntur. Schola est Sanctae Crucis antiqua, habet

regulam ex urbe Romae; scholares descripti sunt circiter 200, crucem

tamen non defferunt, regitur a massario et consiliariis qui singulis annis

mutantur. Redditus nullos habet praeter ellemosinas quae convertuntur in

cereos, in celebrationem missarum Sancti Gregorii et quatuor offitia a

mortuis, quottannis rationes redduntur praesente rectore; exhibiti fuerunt

libri et bene describuntur. Schola item Rosarii, quae frequentata adest.

Oratorium Sancti Petri campestre fratrum Sancti Dominici, altaria quattuor

habet non dotata. In eo celebratur die eius festo. Annexa est domus

praedicto oratorio in qua habitant duo laici sub nomine heremitarum

absque tamen approbatione ordinarii.

Oratorium Sancti Firmi campestre praedictorum fratrum Sancti Dominici

parvum, vetustum, incongruum, altaria duo habet non dotata. In eo

celebratur die eius festo, quo tempore ante illud nundinae fiunt et in eo vigiliae

et pernoctationes habent. Altare est extra ecclesiam inornatum omnino.

Oratorium seu ecclesia 6 Sancti Rochi in dicto loco Verolae altare solum

habet, dotatum a comunitate cum onere missarum quinque in mense, et dicitur

de iure patronatus prioris scholae Corporis Domini. Redditus annnui

sunt librarum triginta. Titularis cappellanus est praesbiter Iacobus de Alexandrinis

brixiensis, aetatis annorum 66, legitime docuit de titulo et de ordinibus,

habitat in domo paterna est etiam confessarius. Sacristia non adest.

Oratorium Beatae Mariae pietatis Disciplinatorum, altare habet ligneum

et ammovibile, quod habet legatum missarum duarum et annualium duorum

quottanis factum per quondam dominum Christophorum de Origonibus

qui reliquit tot bona ex quibus [f. 207r] annui redditus percipiantur

librarum viginti vel circa a scholaribus disciplinis. Schola ipsa Disciplinato-

187

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!