14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA ORIENTALE

legatum librarum vigintique quotannis persolvendarum, relictum a quondam

Iosepho de Laudibus cremonense cum onere construendi cappellam et celebrandi

duas missas in hebdomada et singulis diebus dominicis ibidem, cui

oneri missarum satisfit. Cappellanus amovibilis est Hippolitus de Ceresiis

loci Aquaenigrae, annorum 74, sacerdos qui docuit tantum de ordine diaconatus

et sacerdotii. Coadiuvat etiam in cura animarum in hac ecclesia et confessiones

audit monialium Canneti. In munere coadiuvandi non est tolerabilis.

Est tamen bonae famae. Habitat in domibus propriis.

Coemiterium est septum parietibus. Sacristia adest etiam; super ecclesiam

sunt quaedam loca in quibus bladae abbatiae asservantur. Domus vicarii

curati ecclesiae annectuntur, sed reparatione [f. 242v] indigent. Fabbrica

ecclesiae nullos habet redditus sed vicarius tenetur ad reparationem

ecclesiae. Redditus annui commendae sunt scutorum 1350, super quibus

est pensio scutorum quinquecentum in favorem illustrissimi cardinalis

Sanctae Praxedis et alia pensio scutorum totidem in favorem illustrissimi

cardinalis Altemps ac etiam onus decimarum seminarii. Redditus vero assignati

vicario perpetuo sunt in anno scuta centum octuaginta vel circa,

super quibus sunt infrascripta onera videlicet:

Pro duobus cappellanis scutorum 50

Pro alimentis unius clerici scutorum 25

Pro lampadibus scutorum 6

Pro candelis distribuendis in die purificationis

Beatae Virginis scutorum 5

Pro olivis in die Palmarum scutorum 1

Pro convivio in festivitate Sancti Thomae scutorum 3

Pro cera comburenda in diebus solemnibus scutorum 2

Pro vino in sacrificio missae

scutorum 1½

Pro rata tangente vicario in decimam seminarii scutorum 4

Pro incensu scutorum ½

Aliae item expensae in sacristiae suppellectili faciendae. Reliquum vero

dictorum scutorum 180 remanet ipsi vicario curato. Vicarius curatus et

titularis est Carolus de Saviis loci Aquaenigrae annorum 47, sacerdos et

vicarius foraneus, qui docuit legitime de eius ordinibus et titulo beneficii,

scientia in munere parochi est tolerabilis. Ressidet et habitat in domibus

parochialibus sine clerico, ei tamen celebranti inserviunt clerici huius loci,

357

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!