14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Sancti Erasmi

Ecclesia Sancti Erasmi in oppido Asulae consecrata est, in qua olim exercebatur,

ut dicitur, cura animarum, quae cura ob maiorem populi commoditatem

translata fuit ad ecclesiam archipraesbiteralem et hodie sine cura

beneficium nuncupatum, uti ex bullis provisionis patet. Est de iure patronatus,

ut dicitur, reverendi archipraesbiteri et magnificae communitatis qui

sunt in quasi possessione praesentandi, ius vero instituendi est reverendissimi

episcopi brixiensis diocesani. Habet quinque altaria. Altare maius

consecratum est, ut dicitur, ad quod nullum est legatum particulare. Celebratur

in dicto altari. Rector titularis 20 est Pompeius Cattaneus et habet

onus celebrandi quotidie, cui oneri satisfacit per alium, est diaconus et

aetatis XXVI. Redditus annui sunt scutorum viginti.

Altare Sanctae Affrae nuper constructum, in eo non celebratur, dictum

tamen fuit quaedam bona huius altaris dominus Hippolitus de Datis possidet

in territorio Asulae nuncupati Sancta Maria alle Chiusure et in loco ubi

dicitur alle Brede, quae quidem bona titulo locationis detinentur a Hieronimo

Pomponio et a Virgilio Lama de Asula. Altare Sancti Antonii habet,

ut dicitur, legatum factum a quondam domino Ioanne Baptista de Rotiis de

Asula unius petiae terrae olim in emphiteosim datae Ludovico Parabosco

sitae in territorio Asulae in loco noncupato Gleriarum cum onere missae

singulis hebdomadis, cui non satisfit, nec ficta predictorum bonorum persolvuntur.

Altare Sancti Iob habet legatum relictum a quondam domino

Baptista Rotio, ut constat ex testamento rogato a quondam Hyeronimo

Parabosco [f. 239v] loci Asulae cum onere celebrandi semel in hebdomada,

cui oneri adhuc non fuit satisfactum. Dominus Ludovicus Parraboscus est

qui tenetur ad praedictum onus celebrare faciendi. Arce quaedam seu

deposita, in cappella huius altaris sunt. Caemiterium adest et patet omnibus

in quo 21 quandoque humantur cadavera. Dictum fuit quod presbiter

Hyppolitus de Datis occupat quasdam possessiones et bona nuncupata

Sancta Maria alle Chiusure et alle Brede in agro asulano, quae spectant ad

hanc ecclesiam Sancti Erasmi, quorum bonorum pars altera a Hyeronimo

Pomponio, altera vero a Vergilio Lama titulo locationis. Sacristia a latere

meridionali cappellae maiori annexa, ornatu distributa.

Ecclesia simplex Sanctorum Sebastiani et Rochi in oppido Asulae non

consecrata. In ea est cappellania de iurepatronatus communitatis, ut dici-

326

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!