14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

et reformationi sciant omnes de societate subiacere, uti constat ex visitatione

et sententia lata de anno 1477.

In oratorio Sancti Iohannis Disciplinatorum

Tollantur infra octo dies camini omnes, qui sunt supra ecclesiam Sancti

Iohannis Baptistae Disciplinatorum, nec amplius usui sint habitationis vel

hospitii cuiusvis, etiam praedicatorum sub poena excomunicationis illis

omnibus etiam scholaribus, vel officialibus etiam communitatis, qui receperint

admiserintve. Liceat vero scholaribus ea loca ad usum sui oratorii

accommodare, et si velint in oratorio novo incepto construere cubicola pro

hospitio praedicatoris, quod si facient ipsi ex oratorio inferiori missam

audiant. Ne in posterum commessationes quovis tempore faciant, etiam

tempore litaniarum et processionum.

[f. 201r] Pro oratorio illustrissimi Domini

Ne in posterum celebret quis in oratorio illustrissimi Domini, quod est

positum sub scala in ingressu pallatii sub poena suspensionis ipso facto

incurrendae, et altare statim tollatur.

In ecclesia Annunciationis Beatae Virginis Mariae fratrum

Haeremitarum Sancti Augustini

Tabernaculum ligneum, in quo asservatur Sanctissimum Sacramentum,

decentius fiat et intus panno serico circumvestiatur. Provideatur de pixide pro

Sanctissimo Sacramento asservando. Reliquiarium ad formam ematur, quod

in custodia a latere septentrionali altaris maioris in pariete ad hunc usum construenda

retineatur. Vasculum olei infirmorum ad usum fratrum comparetur

ad formam, et alio in loco decenti asservetur. Ne in posterum laicis personis

sine parochi concessu sacramentum extremae unctionis ministrent.

Altaria tria, videlicet Sanctae Mariae, Sanctorum martirum Viti et Modesti,

altare Sanctorum Erasmi et Magdalenae et Sancti Laurentii, et altare

Sanctorum Stephani prothomartiris et Antonii abbati reportentur sub

nicias ad hunc usum construendas, quae aliis capellis respondeant, interim

tollantur infra triduum. Altaria omnia clathra ferrea, vel saltem cancellis

ligneis sepiantur infra annum, alioqui tollantur omnino. Sepultura, quae est

in capella a latere capellae maioris orientem versus, tollatur et humo impleatur

infra mensem. Testudo fiat super altari maiori alta, quae aliis respondeat.

Oratorium fiat in sacristia, aut loco vicino aliquantulum secretum.

257

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!