14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA CENTRALE

Verolanuova, San Lorenzo

[a. Acta visitationis, ff. 202v-205v;

Brescia, XL, ff. 425r-430v]

[b. Decreta particularia, ff. 171v-176r;

Brescia, XXVII, ff. 105r-111r]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DI SAN LORENZO DI VEROLANUOVA]

[f. 202v] Die lune XXI suprascripti mensis et anni

Visitavit et caetera parochialem ecclesiam praeposituralem simul et collegiatam

Sancti Laurentii burgi Verola Alghisii quae ut dicitur est de iure

patronatus familiae de Gambara et deinceps intra eius fines infrascriptas

ecclesias, cappellas, oratoria, scholas, ecclesia et loca pia. Est consecrata et

ampla, populi, qui multus est, tamen incapax. In ea Sanctissimum Sacramentum

assidue conservatur in tabernaculo ligneo super altari maiori collocato

cui lampas impensis illustrissimi cardinalis Gambarae praepositi

titularis praelucet. Reliquiae nonnullae quae dicuntur donatae ab illustrissimo

comite Nicolao Gambara servantur in fenestella in cappella maiori a

parte evangelii. Baptisterium non decens neque loco congruo situm.

Altaria undecim in ea ecclesia adsunt videlicet altare maius. Altare Conceptionis

Beatae Mariae in quo illustrissimus cardinalis Gambara et illustrissimus

comes Rainitius eius frater tenentur ad onus missae quottidianae ex legato

quondam illustrissimi comitis Brunori de Gambara, cui satisfaciunt. Cappellanus

mercenarius est praesbiter Laurentius Zileppus sive Petonus brixiensis,

aetatis annorum triginta vel circa cum mercede annua scutorum triginta,

celebrat tamen quoque in oratorio privato intra aedes predicti illustrissimi

comiti Rainutii. Habitat cappellanus [f. 203r] ipse in domo conducta una cum

sorore, docet litteras gramaticales, legitime docuit de ordinibus.

Altare Sancti Iacobi in quo est onus missae quottidianae et coadiuvandi

in cura animarum, quod praepositurae unitum dicitur. Cappellanus mercenarius

est praesbiter Baptista de Ferrariis de Gabiate brixiensis, aetatis

annorum 37, cum mercede annua scutorum quadraginta quae solvuntur ab

illustrissimo cardinali de Gambara. Habitat dictus cappellanus in domibus

dictae ecclesiae una cum sorore, legitime docuit de ordinibus. Altare Sancti

173

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!