14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA CENTRALE

Urcis brixiensis, aetatis annorum 34, est 4 cappellanus mercenarius ad altare

Sancti Alberti, legitime docuit de titulo et ordinibus. Habitat in domibus

parochialibus.

Altare Sancti Vincentii habet cappellaniam cum onere coadiuvandi et

celebrandi ad mandatum archipresbiteri. Redditus annui sunt scutorum

centum vigintiquinque, super quibus pensio ducatorum septuaginta dicitur

reservata reverendo Antonio de Alenis canonico brixiensi. Coadiutor titularis

est praesbiter Bartholameus de Spagnolis brixiensis, annorum 44, legitime

docuit de titulo et ordinibus, habitat in domibus parochialibus. Altare

Sancti Georgii habet cappellaniam cum onere missarum quatuor in hebdomada,

quae etiam alibi celebrari possunt et dicitur de iure patronatus familiae

de Luzaghis. Redditus annui sunt scutorum quinquaginta. Cappellanus

titularis est praesbiter Hercules Linghetinus, absens, et dicitur alibi satisfacere

oneri. Altare Rosarii Beatae Virginis Mariae cum schola de qua infra.

Altare Sanctae Mariae Nivis extra ecclesiam quod est devotionis, dotatum

nonnullis bonis cum onere missarum duarum in hebdomada, ad quod

tenentur magnifici domini Ippolitus Luzaghus et fratres, qui bona dicti

altaris ficti libellarii nomine conduxerunt cum eo onere missarum oblationes

colliguntur in hoc altari pro summa librarum centum in anno vel circa

per archipresbiterum, communitatem et unum ex nobilibus ad id deputatos

a Sancta Sede appostolica vigore bullae Pauli III pontificis in actis exhibitae,

quae convertuntur in ornatum altaris et in nutriendo infantes et mittendo

filios pauperes donec ad hospitale mittantur et item [f. 177r] in alia

pia opera. Exhibiti fuerunt libri rationum qui bene reguntur.

In hac ecclesia adest legatum annualis unius ad quod tenetur Petrus de

Blancis ex relicto quondam Bartholini Boninsegni, qui petiam terrae appellatam

la Lama perticarum septem obligavit, cui oneri non satisfit. Campanarum

pulsandarum curam habet quidam laicus. Sacristia 5 adest. Domus

parochialis distat ab ecclesia per centum passus et extra castrum in quo dicta

ecclesia sita est et reparatione egent. Domus coadiutorum sunt annexe

ecclesiae. Redditus annui archipresbiterales sunt scutorum trecentum vel

circa cum annuis pensionibus scutorum centum diversis personis reservatis.

Archipresbiter est reverendus dominus Ioannes Maria Marius nuncupatus

de Luzaghis brixiensis, aetatis annorum 50. Legitime docuit de titulo et

ordinibus, habitat in domo conducta, probatis moribus, dispensatus ob

defectum natalium, habet in eius familia servas sine reverendissimi ordina-

53

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!