14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA CENTRALE

Mons pietatis adest, qui pariter regitur a comunitate quae deputat massarium

et canzellarium cum salario scutorum quatuor pro singulo. Habet

de capitali librarum septem mille tercentum. Mutuatur pauperibus sub

pignore usque ad summam scutorum trium et non ultra, cum termino anni

ad ea exigendum et recuperandum. Computa redduntur comunitati. Visi

sunt libri exhibiti et bene describuntur.

Oratorium seu ecclesia Beatae Mariae assumptionis scholae Disciplinatorum,

altare est dotatum a quondam domino Gabriele Facono cum onere

missarum duarum in hebdomada et singulis festis, ad quod tenetur dominus

Ioannes Baptista Romaninus eius heres, qui satisfacit per fratrem Ioannem

Baptistam ordinis Sancti Ieronimi de Fieso cum mercede annua librarum

centum imperialium. In dicto oratorio seu ecclesia est schola Disciplinatorum

antiqua de cuius errectione non constat. Regulas habet ad usum

provinciae 3 Mediolanensis editas; scholares in ea descripti sunt numero 16,

qui gestant habitum album. Reguntur a ministro, subministro, massario et

consiliariis qui singulis annis mutantur. Redditus annuos habet scutorum

sex vel circa praeterea oblationes quae expenduntur in cereos et ornatum

eorum oratorii. Computa quottanis fiunt praesente rectore; exhibiti fuerunt

libri rationum qui bene reguntur.

[f. 198v] Ecclesia Sancti Alexandri, alias archipraesbiteralis dicti loci

Hostiani concessa per archipraesbiterum fratribus ordinis Sancti Hieronimi

del Fierro. Altaria quatuor habet indotata. In ea dicitur requiescere corpus

Sancti Gaudentii in capella maiori, in quo loco cratis ferrea eminet et fuit ibi

translatum de anno octocentessimo trigessimo a reverendissimo Manfredo

episcopo brixiensi ut ex quadam fide exhibita in actis visitationis apparet.

Oratorium Beatae Mariae de Toresella membrum abbatiae Sancti Antonii

de Leno, altaria quatuor habet non dotata. In eo aliquando celebratur

per fratrem Augustinum de Cremona ordinis Sancti Francisci ex licentia

abbatis. Annexa est domus cum viridario parvo.

Oratorium campestre Sancti Rochi parvum, altaria tria habet non dotata.

Redditum nullum habet, in eo non celebratur. Comunitas onus habet ex

voto celebrari faciendi in hoc oratorio missam singulis festis, prout etiam

deposuerunt nobilis dominus Ioannes Abblaticus et dominus Antonius

149

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!