14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA ORIENTALE

[b.] [f. 214v] In ecclesia parochiali Sancti Andreae archipresbiterali

nuncupata, et collegiata insigni terrae Asulae

Tabernaculum ligneum inauratum extruatur, idque decentius atque

amplius ad formam instructionibus generalibus praescriptam, ut ecclesiae

oppidique rationi respondeat. Aliae binae pixides comparentur infra sex

menses, quarum altera in populi communione est adhibenda, altera in sanctissima

eucharistia ad aegros ferenda. Reliquia sancti Iohannis Chrysostomi

in tabernaculo gestatorio decenti cum vitro inclusa in eadem fenestella,

in qua nunc est, asservetur, quae tamen ad decentiorem formam reducatur,

intrinsecusque asseribus et panno serico circumvestiatur.

In loco ubi nunc est altare Corporis Christi, sublato altari, construatur

a communitate capella, quae foris extra parietem ecclesiae extet atque promineat

tribus vel quatuor cubitis, eoque etiam amplius si fieri poterit pro

ratione publicae viae, in eamque tranferatur baptisterium ad formam constructum,

et cum sacrario, clathraque ferrea claudatur. Vascula oleorum ad

praescriptum instructionum conflata comparentur, asserventurque in

ciborio baptisterii, aliud vero vasculum olei pro aegrotis ab aliis seiunctum

asservetur in fenestella inferiori capellae maioris a latere evangelii, quae

ornetur ad formam. Sacrarium aliud ad praescriptum instructionum construatur

in capella maiori ad usum abluendi corporalia.

Altare maius intra menses duos aliquantulum versus populi stationem

transferatur, ita [f. 215r] ut tabernaculum Sanctissimi Sacramenti, quod

super altare erit, recte sub arcu proximo positum sit. Super altare maius

appendatur umbella decens, quae ipsum et sacerdos celebrans contegantur.

Capella dealbetur, et suis locis pictura ornetur infra biennium. Bradella aliquantulum

restringatur. Chorus ligneus post altare construatur. Fenestrae

duae fiant in choro in duobus spatiis post altare, obturata fenestra veteri, et

aperiatur oculus. Hycona ad murum transferatur, ita ut muro, quantum

fieri potest, inhaereat et propterea, si opus erit, restringatur, vel potius alia

decentior adhibeatur. Pavimentum capellae aliquantulum altius extollatur,

ita ut in ingressu capellae fiant tres gradus infra menses duos. Capella

maior clathris ferreis infra menses sex muniatur super gradu superiori.

Omnis reparatio et ornatus suprascripti altaris et capellae maioris praestetur

sumptu archipresbiteralis praebendae, excepto sumptu qui fiet a schola

Corporis Christi.

331

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!