14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BASSA CENTRALE

Ostiano, Santi Michele e Gaudenzio

[a. Acta visitationis, ff. 196v-198v;

Brescia, XXXI, quinterno non numerato tra q. 43 e q. 13 (sic), 5 facciate]

[b. Decreta particularia, XXVII, ff. 160v-163r;

Brescia, XXVII, ff. 92r-95r]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DEI SANTI MICHELE E GAUDENZIO

DI OSTIANO]

[f. 196v] Die sabbati decimo nono praedicti mensis et anni

Visitavit ecclesiam parochialem Sanctorum Michaelis et Gaudentii archipresbiteratum

nuncupatam loci de Ostiano Brixiensis diocesis et deinceps intra

eius fines infrascriptas ecclesias, cappellas, oratoria, scholas et loca pia; quae

ecclesia est consecrata et incapax populi et cappella vero altaris maioris parva.

In ea Sanctissimum Sacramentum assidue custoditur in tabernaculo

super altari maiori ante quod lampas ardet impensis rectoris. Reliquiae nonnullae

adsunt, inter quas est brachium Sancti Gaudentii in brachio argenteo

inclusum, cuius corpus requiescere dicitur in ecclesia campestri Sancti

Alexandri alias archipresbiterali huius loci ut ex attestatione exhibita in actis

visitationis. Baptisterium adest praeter formam nec loco congruo situm.

Altaria quinque adsunt videlicet altare maius, altare Sancti Ioseph dotatum

a quondam Bartholino Monda annuo redditu aureorum duorum cum

onere missae [f. 197r] unius in hebdomada. Titularis est rector huius ecclesiae.

Altare Sancti Gaudentii dotatum a quondam don Ludovico de Zuinis

annuo redditu cum onere missarum duarum in hebdomada. Vacat altare

Corporis Domini cum schola, in quo quottidie celebratur ex devotione

scholae eiusdem. Cappellanus mercenarius est praesbiter Christoforus

Spalentia brixiensis, aetatis annorum 40, legitime docuit de ordinibus,

docet pueros, maledicus processatus de concubinatu ut in filo processuum

criminalium. Altaria reliqua indotata sunt. Legatum dicitur factum per

quondam reverendum dominum Galeazium de Pernotiis construi faciendi

altare in hac ecclesia in quo missa una in hebdomada celebretur, pro quo

onere obligavit eius heredem et ut latius constare dicitur testamento rogato

per dominum Iacobum Mandolam de anno 1529, cui aduc non est sati-

147

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!