14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Schola Sanctissimi Sacramenti antiquitus instituta et erecta ut dicitur. Non

habet regulas approbatas. Regitur a massario et duobus sindicis, qui tamen

non mutantur ad praescriptum.

Habet redditus annuos ducatorum 4 ex quibus celebrare faciunt missam

conventualem singulo mense in prima dominica et duodecim officia mortuorum

quotannis ex ipsius scholae instituto. Administrationum rationes singulis

annis praesente parocho reduntur. Fuit visitata a reverendissimo episcopo

Bollano ordinario et eius visitatoribus.

Ecclesia Sanctae Mariae Annunciationis Campibonelli sita in territorio

Marianae, est angusta, et inornata et est simplex ut dicitur. Non est consecrata.

Habet unicum altare in quo non celebratur. Habet redditus annuos

scutorum triginta. Titularis penultimus erat presbiter Alexius de Sessia loci

Marianae et, ut ipse asserit, de anno *** renonciavit in manibus cuiusdam

sacerdotis Mantuani ad favorem domini Camilli Capilupi mantuani, cui

renuntiationi intercessit promissio quod dum ipse praesbiter Alexius viveret

possessionem vel fructus dicti beneficii possideret, loco cuius promissionis

habuit singulo anno scuta 25, bona vero beneficii possidentur nomine

praedicti Capilupi. Predictus titularis habitat in aedibus propriorum

filiorum, cui factum fuit praeceptum ut eas omnino relinquat.

Oratorium Sancti Rochi est coeptum sed non perfectum ex voto hominum

communitatis Asulae, in oppido Marianae commorantium. Non

habet aliquam dotem.

Oratorium Sanctorum Faustini et Iovitae est dirutum, sine aliqua dote

existit nec pro restauratione agitur.

Ecclesia seu oratorium Sanctae Sabinae seu Sanctae

Mariae Disciplinatorum

Situm est in arce Marianae, habet aliud oratorium superius quo confratres

Disciplinatorum conveniunt ad orandum. In eo sunt quaedam reliquiae

sacrae, videlicet manus integra Sanctae Sabinae et aliae quaedam decenter

et tuto asservate. Habet unicum altare, in quo bis ce- [f. 248v] lebratur in

hebdomada ex devotione confraternitatis. Nullam habet dotem. In predicta

ecclesia seu oratorio est confraternitas.

386

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!