14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

Animae huius curae sunt circiter 830, ex his sacram comunionem sumunt

500. Schola Doctrinae christianae exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti antiqua, de cuius errectione non constat,

habet regulas antiquas non comprobatas; scholares in ea descripti sunt

numero 200 vel circa, regitur a duodecim ellectis videlicet ministro, consiliariis

et massario qui singulo bienio mutantur. Redditus annuos habet

librarum tredecim ultra elleemosinas et domum in qua habitat cappellanus.

Exhibuerunt libros qui bene 3 describuntur.

Mons pietatis adest in quo salmae 123 milii reperiuntur quod pauperibus

accomodatur sub fideiussione restituendi ad messem exinde sequentem.

Regitur a XII deputatis ab uno tamen pro singulo mense; exactori solvitur

salarium librarum 30 in anno; exhibuerunt libros et bene tenentur.

Oratorium Sancti Rochi Disciplinatorum dicti loci altare habet absque

redditu. In eo celebratur die 4 eius festi. Sugestus est supra portam maiorem,

in quo confratres conveniunt. Schola est antiqua, sed de errectione

non constat, habet regulam antiquam; in ea descripti sunt scholares numero

17, habitum album gestant. Regitur a ministro, subministro, duobus

sindicis, massario et rectore qui singulis annis mutantur. Redditus nullos

habet praeter elleemosinas quae in ornatum oratorii et altaris convertuntur,

comessationes quoque et praesertim feriae 5 hebdomadae sanctae habent

scholares; computa redduntur praesente rectore; visi sunt libri et male

describuntur.

Oratorium seu ecclesia 5 Sancti Michaelis campestre, alias erat ecclesia

parochialis, est vetustum et indecens, ruinosum. Altare solum habet. In eo

celebratur die eius [f. 186v] festo.

Oratorium Sanctorum Cosmae et Damiani campestre, vetustum, indecens.

Altare solum habet absque redditu, in eo celebratur die eius festo et

post festum Pascatis resurrectionis et die mercurii post Pentecostem ex

devotione. Domus est annexa sed dirupta.

Oratorium Sanctae Mariae de Muradegha in fenilibus magnifici domini

Iohannis Baptistae Salae indecens et vetustum, altare habet absque redditu,

96

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!