14.11.2014 Views

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

san carlo 2 bassa bresciana.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BASSA CENTRALE

In ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae fratrum

Sancti Hieronimi de Flexo

Altare maius cancellis sepiatur. Mensa tabulea fiat, in qua lapis consacratis

inseratur. Fenestrae laterales altaris maioris altius fiant, et vitreis muniantur.

Altaria lateralia tollantur infra triduum et onus missarum duarum

Sancti Ioseph ad altare maius transferatur. Parietes ecclesiae incrustentur,

et dealbentur. Crucifixus sub arcu ponatur. Provideatur de vase aquae sanctae

decenti quod intus portam maiorem reponatur. Provideatur de corporalibus

quatuor ad formam et purificatoribus duodecim. Item de paramentis

pro missa necessariis ad praescriptum instructionum.

Exhibeantur quamprimum reverendissimo ordinario legata petiarum [f.

158r] trium terrae, quae sunt plodia quatuordecim cum dimidio ex testamentis

quondam domini Iohannis et domini Bernardini de Laude relictorum

huic ecclesiae, ut tamen possiderentur per eorum haeredes ad effectum

ex redditibus tum celebrari faciendi certas missas singulis annis, tum reliquum

implicandi quotannis 2 in augumentum, tum dotis cappellaniae pro

missa quottidiana in hac ecclesia celebranda et prout latius in eo legato legitur.

Idemque reverendissimus ordinarius summarie ex officio aucthoritate

huius decreti procedat contra dominum Baptistam de Laude successorem

praedictorum testatorum ac possessorem dictorum bonorum, ut ea bona

relaxet ac fructus hactenus perceptos restituat, ut implicentur pro integra

dictorum legatorum executione. Fratres monasterii Sancti Hieronimi del

Flexo, quibus asseritur fuisse concessam hanc ecclesiam a nonnullis laicis de

Lode, nisi termino mensis legitime doceant quo iure eam possideant, eam

omnino relaxent et ad eorum monasterium fratres redeant in eoque amplius

non celebrent, nisi prius facultate ab ordinario scripto obtenta.

In oratorio campestre Sancti Iacobi

Altare cancellis sepiatur. Fenestrae laterales altari muro obturentur infra

octo dies, et interim in eo non celebretur.

1

Corretto su suppellectili.

2

Corretto su quottannis.

139

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!